Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1pinquus aer ſine reſistentia non poteſt: ergo Platonem hanc
reſiſtentiæ necessitatem agnouiſſe eſt omnino credendum.
Vtrum totum elementum ab eiuſdem forma, ſeu
materia moueatur, quod ad quintam ſecun­
dæ partis impoſitionem pertinet.
Caput XX.
OSTENDO totum elementum non mouere totum
elementum, nec moueri per materiam motam, quia
materia nec mouet, nec mouetur: octauo Phyſicorum
particula quarta: immo, vt ait Auerroes, quod maximam
emphaſim habet cum eo, qui dixit, formam mouere, & ma­
teriam moueri, naturalis philoſophi diſſerère non interest li­
bro quinto Phyſicorum commentatione quinta: ergo hoc quin­
tum dictum eſt omnino falſum.
Reſpondeo. Forma duobus modis conſiderari potest: ſemel
vt forma, qua ratione nec mouet, nec mouetur: ſecundo, vt in
materia, quod adhuc duobus modis contingit: primo modo, vt
forma, tunc mouet; secundo modo vt in materia, tunc mouetur.
Materia etiam duobus modis conſideratur: primo, vt ma­
teria; secundo vt altera pars totius: primo modo non mouet,
nec mouetur, secundo modo mouetur tantum, & non mouet.
Secundo reſpondeo ex Auerroe in eo loco. Forma tam ſub
ſtantiæ, quam accidentium duobus modis conſideratur, ſemel
vt mutationem finit, ſic nec mouet, nec mouetur: ſecundo con­
ſiderari
potest, antequam mutationem finiat, ſic mouet, &
mouetur.
Tertio reſpondeo. Modus ſecernendi formam à materia
eſt duplex: alter metaphyſicus, alter naturalis: primo modo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index