Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1ſtratis in Elementis Euclidis, igitur nota l m nota erit pupillæ, &
ideo g h quanta ſit portio cœli, quia k eſt etiam quaſi centrum cœ­
li Lunæ, ſit ergo Luna c d, eritque tanta portio g h notæ, quanta e f
pars pupillæ, per quam uidetur ipſius a b: e f autem ſimiliter eſt no­
ta in n o, igitur & c d in comparatione ad totum circulum.
Quia ue­
ro g h eſt nota, & in Sole conſpicitur arcus notus æqualis, ergo erit
nota diuerſitas aſpectu ob diſtantiam noſtram à terræ centro, qua­
re altitudo Lunæ nota, & eius magnitudo, eius enim ad ſemidiame
trum oculi, ut c d ad ef.
Hoc autem eſt craſſa Minerua additum, ut
quis intelligat difficiliora eſſe quæ craſſa uidentur, quàm quæ ela­
borata.
huiuſmodi autem diuina, de quibus mox dicendum erit.
SECVNDA PARS DESVPER
Principia.
DIFFINITIO PRIMA.
Proportio imperfecta ſeu poteſtate eſt duarum quantitatum, quæ
ſic ſe habent, ut nullæ duæ aliæ in eodem genere inueniri queant.
DIFFINITIO SECVNDA.
Proportio media eſt comparatio rei non habentis quantitatem,
quæ tamen mutari poſsit ad rem, quæ quantitatem habeat.
DIFFINITIO TERTIA.
Proportio ſublimis ſeu ordo dicitur duarum ſubſtantiarum, quę
quantitatem non habeant, comparatio.
PETITIO PRIMA.
Infinitum quod imaginem habet quantitatis, quantitatem autem
non habet, neque eſt quantitas.
PETITIO SECVNDA.
Repugnans eſt ſuper quod nulla eſt potentia.
PETITIO TERTIA.
Non poſſe ſuper ea quæ repugnant, nullam declarat imperfectio­
nem, neque infinitum non eſſe negat.
PETITIO QVARTA.
Infinitum infinito maius eſſe non poteſt.
Propoſitio ducenteſima uigeſima ſecunda.
Quantitates quæ æquales eſſe non poſſunt in eodem genere, ma­
ius tamen & minus recipiunt, ſunt in proportione poteſtatis.
Sint propoſiti duo anguli, gratia exempli, a rectilineus, b uerò in

circumferentia circuli, qui poteſt eſſe maior, & minor rectilineo pro­
poſito, & nunquàm poteſt eſſe æqualis, ut declaratum eſt ſuprà, di­
co proportionem b ad a eſſe poteſtate, nam ut uiſum eſt, poteſt eſſe
maior & minor, & eſt maius & minus uerè, & ideò ſunt in eodem
genere, & uterque eſt continua quantitas, igitur in tranſitu neceſſe
eſt, ut ſint æquales aliquando ſed non actu, hoc enim repugnat, igi­
tur poteſtate.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index