Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1dinem adnotatum iri: ita mihi huc-vſque ſucceſſere
multa experimenta haud abſimilia.
Dico autem arcu­
baliſtam eſſe debere illigatam; quoniam ſi manu con­
tineatur, poterit linea directionis aut perpendicularis
non eſſe, aut ſi à perpendiculari deflexerit, non per­
inde vno, atque alio caſu deflecti: ob quam eandem
cauſſam agi currus debet per complanatiſſimum lo­
cum; ne, ſi ſubſultârit, linea illa nutet.
Prætereo au­
tem, ſi tot illis, quæ congeſſi, experimentis quæſitam
fidem aliquam putes primatio illi Theoremati, Si id
corpus, cui innitimur, transferatur, motus omneis noſtros, re­
rumque à nobis mobilium perinde fieri, appareréque, ac ſi il­
lud quieſceret: quæſitam ſimul eſſe Paradoxo, quod
magnum appellas, de aſſurgente mobili ad parem altitudi­
nem, ſeu moueatur, ſeu quieſcat motor, qui id emiſerit pari
vi; alioquin certè motus rerum à nobis mobilium pa­
ri modo haud apparerent.
Quanquam & Paradoxum
dicis ob id ſolùm, quòd res prima fronte adeò admi­
rabilis ſit, vt niſi quis expertus fuerit, fidem facilè ha­
bere non poſſit.
Quòd denique tibi hæret ſcrupulus
de globo tormentario, qui caſu perpendiculari recidens in ter­
ram, & in eam directe emiſſus, parem percußionis effectum
ſortiri poſſe non videatur, is, quandò ratio non ſufficit,
experimento eſt lege eximendus. Quan quam ego quidem, vt
fatear, ſatis hucuſque fœlix non fui, vt rem piſtoleto,
moſquetóque explorare volens, obſeruare potuerim
caſum (adeò pernix efficitur recidentis prope terram
motus: adeó que difficile eſt declinationem tantulam
à perpendiculo cauere, quæ in altitudine tanta para­
bolen creet cum diſtentione crurum inſigni, & verſus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index