Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1reſiſtentiam ex parte grauitatis, vt dicebamus; quod eſt
contra experientiam.
Demum ratio à priori videtur, quoniam aer ex ſe quie­
tus eſt, nec poteſt aliud mouere, niſi ipſe ab alio moueatur,
& impellatur: dum autem impellitur, vel accipit virtutem
aliquam ab impellente, vel nullam: ſi aliquam accipit, eam
potius, vel ſimilem dicemus accipere proiectum immedia­
tè: ſi nullam accipit; ergo tamdiu poterit impellere quam.
diu actu impellitur (vt baculus, vel aliud inſtrumentum ma­
nu dimotum ad aliud impellendum) ceſſante verò impul­
ſore, ipſe quoque ab impulſu deſiſtet.
Quod idem conclu­
ditur de pluribus, ac pluribus intermedijs, quan do alterum
ab altero nullam accipit virtutem inhærentem, ſed pendent
ab actuali influxu, ac motione prioris.
At ſenſu conſtat ceſ­
ſante primo motore, ſeu proijciente, adhuc proiecta perfer­
ri vlteriuſque propelli: Ergo vel non propelluntur ab aere,
vel aer propellens non abſque virtute à proijciente recepta
propellit.
Semel autem admiſſa huiuſmodi virtute impul­
ſiua in aere, multo magis ac potiori iure admittenda erit
in ipſis proiectis.
Quod ſi dicatur proiectum ſemper impelli ab aere ſucce­
dente à tergo ad replendum vacuum, quod ab ipſo proiecto
relinquitur, nulla vi ab alio recepta, vel in vlteriores partes
aeris transfuſa; tunc concluderetur, huiuſmodi motum ne­
ceſſario eſſe perennem.
Quandoquidem ſicut nunquam
ceſsat naturalis illa propenſio, qua corpora feruntur ad re­
plendum vacuum, ita nunquam ceſſare poſſet effectus ma­
nans ab illa; quod cum ſit falſum, remanet, & falſum eſſe il­
lud, ex quo ſequitur.
Cum igitur aer commotus, vel aliud medium, tanquam
inſtrumentum proijcientis, non ſufficiat ad perficiendum mo­
tum proiectorum, poſtquam ea ab ipſo proijciente receſſe­
rint, nec aliud ad id præſtandam appareat, remanet cauſam
proximam, ac principalem motus prædicti eſſe ipſamet cor­
pora proiecta, prout informata qualitate impetus, quem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index