Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1velocitas, altera ut quadratum velocitatis: & ipſius (1/GD) decremen­
tum eſt ut ſumma quantitatum (1/GD) & (CG/GDq), quarum prior eſt
ipſa (1/GD), & poſterior (CG/GDq) eſt ut (1/GDq). Proinde (1/GD), ob an­
alogum decrementum, eſt ut velocitas.
Et ſi quantitas GD,ipſi (1/GD)
reciproce proportionalis, quantitate data CGaugeatur; ſumma CD,
tempore ABEDuniformiter creſcente, creſcet in progreſſione
Geometrica. Q.E.D.
DE MOTU
CORPORUM
Corol.1. Igitur. ſi, datis punctis A, G,exponatur tempus per
aream Hyperbolicam ABED,exponi poteſt velocitas per ipſius
GDreciprocam (1/GD).
Corol.2. Sumendo autem GAad GDut velocitatis reciproca ſub
initio, ad velocitatis reciprocam in fine temporis cujuſvis ABED,
invenietur punctum G.Eo autem invento, velocitas ex dato quo­
vis alio tempore inveniri poteſt.
PROPOSITIO XII. THEOREMA IX.
Iiſdem poſitis, dico quod ſi ſpatia deſcripta ſumantur in progreſſio­
ne Arithmetica, velocitates data quadam quantitate auctæ e­
runt in progreſſione Geometrica.
In Aſymptoto CDdetur pun­
161[Figure 161]
ctum R,& erecto perpendiculo RS,
quod occurrat Hyperbolæ in S,ex­
ponatur deſcriptum ſpatium per a­
ream Hyperbolicam RSED; &
velocitas erit ut longitudo GD,
quæ cum data CGcomponit longi­
tudinem CD,in progreſſione Geo­
metrica decreſcentem, interea dum
ſpatium RSEDaugetur in Arith­
metica.
Etenim ob datum ſpatii incrementum EDde,lineola Dd,quæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index