Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1cedit, vt demergi neceſſe ſit: multa è contrariò repellit, ac ſustinet. vis enim ea
eſt aquæ.
vt ſurſum verſus compellat inferius; ergò, vt in portu maris parùm, ſic
multùm in alto eſt: itaque plus oneris conuehi in portu videbitur, etiam mouebitur
ægrius, quia magis immergitur, & aqua minus reniti poteſt: at verò in alto res
contra vſu venit) ſenſus verborum Ariſt. ſatis perſpicuus eſt, res tamen ſunt
magis expendendæ.
primò namque maximè ambigo de experientia ipſa, quæ
huic quæſtioni ſubijcitur, ſi enim vera ſunt ea, quæ ab Aſtronomis afferun­
tur, vt maris ſphæricitatem aſſerant, falſa neceſſariò erit experientia hæc:
aiunt autem ipſi pari velocitate nauigia è portu in altum euehi, atque ex al­
to in portum appellant; quod ſignum manifeſtum eſt, ſuperficiem maris ex­
timam
æquè vndique à centro mundi diſtare, ac proinde omninò ſphæricam eſſe.
Illud poſtea, quod pro ſolutione Problematis affert, dum ait, nauim ma­
gis in portu, quàm in alto demergi (quoniam plus aquæ, valeat magis, quàm
minus, nauigij onus ſuſtinere, parua enim aqua oppreſſa onere cædit faci­
lius, quàm multa) non paruam habet difficultatem.
refragantur enim ma­
ximorum Mathematicorum demonſtrationes.
Archimedes enim demonſt. 5.
lib. 1. de ijs, quæ vehuntur in aqua acutiſſimè demonſtrat; ſolidarum ma­
gnitudinum humido læuiorum, in humidum eò vſque demergi, vt tanta moles
humidi, quanta eſt partis demerſæ, eandem quam tota magnitudo, graui­
tatem habeat.
quod idem Galilæus Galilæus, in Italico Diſcurſu de rebus,
quæ aquæ innatunt, ſubtiliter comprobauit, vt videre eſt apud ipſum pag.
14.
quæ cum certa ſint, ſequitur neceſſariò falſum eſſe, maiorem aquæ copiam
altiùs nauim quàm minorem, extollere.
dummodo tamen aqua vtrobique ſit
eiuſdem grauitatis.
quare Galilæus pag. 17. ſic orationem claudit: valeant
inquit, eorum falsè opiniones, qui exiſtimant nauigium facilius à magna
aquæ copia ſuſtineri, quàm à parua: quod Ariſt. ſect.
23. probl. 2. credidit:
cum contrà verum ſit, nauim æquè facilè in oceano, atque in decem doliorum
aqua innatare, ac ſuſtineri hæc ille.
Ex Sectione 30.
404
Ad 6 Probl. (Cur nihil in eo delectamur, quod triangulum duobus rectis pa­
res angulos internos habere ſpectamus) vide quæ lib. 1. Priorum, ſecto
3. cap. 3. de hac trianguli proprietate annotaui, cuius etiam ſæpius Ariſt.
meminit, nunquam tamen verbum illud, internos, præterquam hic, addi­
dit; vt autem benè intelligas quinam ſint hi anguli interni, & qui externi,
& quod etiam rectis externi æquiualeat, lege quæ ad tex. 39. primi Poſter,
ſunt annotata.
Ex Sectione 31.
Eorum, quæ ad oculos pertinent,
405
Probl. 7. (Quam ob cauſam vtrunque aſpectum ſimul diuertere deſtrorſum, &
ſiniſtrorſum, & ad nares demittere valemus, & alterum ad dextram, & ad
ſiniſtram, ſimul verò vnum dextrorſum, alterum ſiniſtrorſum nequimus; ſimiliter
neque deorſum, neque ſurſum.
ſimul verò ad idem poſſumus, ſeparatim verò nequa-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index