Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Table of figures

< >
< >
page |< < (256) of 430 > >|
274256GVL. PHIL. ANNOT. dium ineſſe plurimum ſentiatur, citiſſime ideo calefiat
aqua pluuia, vtiliores quæ profluunt exiſtimari, curſu
enim procurſu ipſo extenuari at proficere, stagnátes
at pigras merito damnari.
De aquis lege ſi libet Aue-
roim ſimpliciũ cap.
38. & in eiuſdem argumenti Raſim
cap.
4. Quæ autem a Seneca traduntur lib. naturalium
quæstionũ.
3. ea magis ad caput proximũ pertinent, ita
eò cũ veneris adeundum tibi eũ auctorem indico, quod va-
riarũ aquarum naturam ſcribat.
AER AVTEM
CVM RVIT TRVDENS QVO-
CVNQ VE HVMOREM PRÆVIVM,
SPIRITVS ET IMPETVS ET VN-
DAS CRESCENTES FACIT VEN-
TORVM.
Ipſe dixit lib. 1. cap. 6. ventum eſſe ae-
ris fluentis vndam cum incerta motus redundantia.
Ari-
stot.
autem Meteor. lib. 2. ventũ ait eſſe terreni halitus
copiam quæ circa terram agitatur.
Et lib. de Mundo, ex
ſicco halitu, cum à frigore ſic impellitur vt diffluat, ven-
tum effici vult, qui nihil aliud eſſe videatur, niſi quá plu-
rimus confertus aer.
VAPOREM AVTEM
ET NEBVLAS ET HVMORES E
TERRA NASCI.
Ab hoc orbe in aerem qui
ſupra nos est, duplex halitus effertur auctore Aristotel.
lib. de Mundo. Quorum alter ſiccus est & fumidus qui
à terra euaporatur, alter humidior &
vaporoſior qui ex-
halatur ab humoribus.
Ex his nebulæ, rores, pruiuæ, nu-
bes, imbres, niues, grandines, gignũtur.
Ex illis venti, co-
ruſcationes, tonitrua, preſteres, fulmina &
huiuſmodi.
NVLLÆ ENIM CAMERÆ Q V Æ
SVNT CALDARIORVM.
Idest

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index