Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (52) of 760 > >|
27452ARIST. DE COELO. unoquoq; autẽ genere menſura id eſt quod eſt minimum: mi
nimus
uerò motus is eſt celerrimus, patet cœli motũ omniũ
motuum
celerrimum eße.
Adeorũ quæ ab eodem ad idem
pergunt
, minima ipſius circuli linea est:
per minimam autẽ,
eſt
motus celerrimus.
Quare ſi cœlum cõuertitur, celerri-
meq́
;
mouetur, rotundũ ipſum eſſe neceſſe eſt. Sumere etiã
quiſpiam
&
ex hiſce corporibus quæ circa mediũ collocan
tur
, hanc ſidem poteſt.
Si enim aqua quidẽ eſt circa terrã,
aër
autẽ circa aquam, &
ignis circa aërem collocatur, &
ſupera
corpora per rationẽ eandem ita ſe habent:
etenim
tinua
quidem non ſunt, tangunt autẽ hæc:
atq; uerò ſuper-
ficies
rotunda est ſanè, atq;
quod rotundum tangit, circaq́
rotundum
eſt ſitum, &
ipſum tale eſſe neceſſe eſt. Patet hac
etiam
ratione cœlum rotundum eſſe.
At uerò ſuperficiem
atque
talem eſſe patebit, ſi ſuppoſitionem ſumpſerimus,
aquam
ſuapte natura ſemper ad magis concauũ locum con
fluere
:
& eum locũ magis concauum eſſe, qui eſt propin-
quior
centro.
Ducãtur igitur ex A centro rectæ lineæ A B
&
A C: & ex B in C linea producatur B C, ad quam ab A
perpendicularis
ducatur A D, &
protrahatur in F. Patet
itaq
;
lineam A D minorem eſſe lineis A B, & A C@ergo hie
locus
magis concauus est:
quare affluet aqua, quouſq; fue-
rit
in æqualitatem redacta.
At A E æqualis eſt hiſce quæ à
centro
ſunt ductæ:
quare aquã ipſam in hiſce eſſe, quæ ſunt
ex
centro ductæ neceſſe eſt:
tunc enim qui@ſcit. At ea quæ
tangit
eas, quæ ſunt ex centro ductæ, circunferentia eſt.
Ro-
tunda
eſt ergo ſuperſicies aquæ:
quæ quidem B E C. Pa-
tet
igitur ex hiſce, quæ dicta ſunt, mundum eſſe rotundum,
atque
adeò exactè ut nihil eorum quæ manu conſiciuntur,
nec
aliud quicquam eorum quæ apud nos oculis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index