Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[271.] CAP. VIII.
[272.] CAP. IX.
[273.] CAP. X.
[274.] CAP. XI.
[275.] FINIS.
< >
page |< < (52) of 760 > >|
27452ARIST. DE COELO. unoquoq; autẽ genere menſura id eſt quod eſt minimum: mi
nimus uerò motus is eſt celerrimus, patet cœli motũ omniũ
motuum celerrimum eße.
Adeorũ quæ ab eodem ad idem
pergunt, minima ipſius circuli linea est:
per minimam autẽ,
eſt motus celerrimus.
Quare ſi cœlum cõuertitur, celerri-
meq́;
mouetur, rotundũ ipſum eſſe neceſſe eſt. Sumere etiã
quiſpiam &
ex hiſce corporibus quæ circa mediũ collocan
tur, hanc ſidem poteſt.
Si enim aqua quidẽ eſt circa terrã,
aër autẽ circa aquam, &
ignis circa aërem collocatur, &
ſupera corpora per rationẽ eandem ita ſe habent:
etenim cõ
tinua quidem non ſunt, tangunt autẽ hæc:
atq; uerò ſuper-
ficies rotunda est ſanè, atq;
quod rotundum tangit, circaq́
rotundum eſt ſitum, &
ipſum tale eſſe neceſſe eſt. Patet hac
etiam ratione cœlum rotundum eſſe.
At uerò ſuperficiem
atque talem eſſe patebit, ſi ſuppoſitionem ſumpſerimus,
aquam ſuapte natura ſemper ad magis concauũ locum con
fluere:
& eum locũ magis concauum eſſe, qui eſt propin-
quior centro.
Ducãtur igitur ex A centro rectæ lineæ A B
&
A C: & ex B in C linea producatur B C, ad quam ab A
perpendicularis ducatur A D, &
protrahatur in F. Patet
itaq;
lineam A D minorem eſſe lineis A B, & A C@ergo hie
locus magis concauus est:
quare affluet aqua, quouſq; fue-
rit in æqualitatem redacta.
At A E æqualis eſt hiſce quæ à
centro ſunt ductæ:
quare aquã ipſam in hiſce eſſe, quæ ſunt
ex centro ductæ neceſſe eſt:
tunc enim qui@ſcit. At ea quæ
tangit eas, quæ ſunt ex centro ductæ, circunferentia eſt.
Ro-
tunda eſt ergo ſuperſicies aquæ:
quæ quidem B E C. Pa-
tet igitur ex hiſce, quæ dicta ſunt, mundum eſſe rotundum,
atque adeò exactè ut nihil eorum quæ manu conſiciuntur,
nec aliud quicquam eorum quæ apud nos oculis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index