Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
< >
page |< < of 403 > >|
1ita vt FD, circumagi poſſit verſus E, quan­
docunque FD, non prematur ab ED: nam
140[Figure 140]
FD, orbiculo infigitur: tracta igitur CD, re­
labitur FD, verſus E, ſed tamen à latere
propter pondus, G, igitur ED, ferrum,
quod ab FD, retinebatur, relabetur ad la­
queare HE, trahens ſurſum DC.
Inſtrumen­
tum quo tra­
hens trahi­
tur.
141[Figure 141]
Inſtrumentum facilè hominem ſurſum
trahens: troclea cum vnco ferro, in ea orbi­
culus de more, circa quem funis, in fune

pondus A paulò minùs pondere corporis tui
ex altera parte baculus tranſuerſus B.
Ergo
appenſo vnco trahes B, infra vt A, pondus
ſurſum aſcendat, & B, infrà perueniat.
Inſi­
dens igitur B, & èx altera parte apprehenſa
AC manibus, quia A pondus paulò minùs
eſt pondere tui corporis, A deſcendet rurſus
te aſcendente facillimè: cùm libuerit deſ­
cendere, id ſpontè facies, cùm corpus tuum
grauius ſit, quàm A, igitur dimiſſa fune rap­
tim deſcendes.
Inſtrumen­
tum, quo
quiſque ſei­
pſum ſurſum
trahit.
Aliud Agrippæ. Forcipes binos fabrica­
bat, ex toto ſibi inuicem ſimiles: vnius ima­

ginem in margine deſcriptam vides: KMO,
& LMN, chalybis fruſta iunguntur in M,
142[Figure 142]
volubili circa clauum motu, perficiuntque
forcipem integrum vnum, ſupremæ partes
KM, & LM, ſic coëunt, vt dum conſtringun­
tur, altera alteram ſubingrediatur, formam
cochleæ referentes.
Inter has funis iacet,
cùm vſus eſt.
Cæterùm rectæ NM, & OM,
in imo annulum habent, cui funiculus validus
MO, intruditur.
Vſus hic eſt: apprehenditur
(vt dixi) funis cum KM, & LM, conſtringendo
NO, conſtringitur autem impoſito pede ſuper
NO: nam quantò grauius fuerit corpus, eò ma­
gis NO, ſinuabitur, arctiuſque conſtringetur
funis à forcipe.
Eò igitur tutior aſcenſus, quò
143[Figure 143]
qui aſcendit, grauior eſt.
Inde igitur forci­
pem alium cubito altius priore funi iunges,
impoſitoque pede dum reliquum tollis, pedem
& forcipem ipſum inferiorem auferes, ſu­
praque ſecundum tantundem collocabis, at­
que ita tutus velut per ſcalam vſque ad ſum­
mum vnico fune cùm vncino, & duobus
forcipibus aſcendens: cochleæ enim forma
impedit, ne forceps imprudenter labatur per
funem.
Inſtrumen­
tum aliud
Agrippæ ad
idem.
Hæc aſcendendi ratio, ſed ad aſcenden­
dum ſatis inepta, ſi ad alia inſtrumenta com­
paretur.
Igitur ad deſcenſum, facillimum ex­
cogitauit modum.
Cochleæ è chalybe, palmi
longitudine intùs inanis, ita vt funem HG,
poſſit excipere, vocetur AB, circa eam leuis
ex aurichalco capſula ſuprà, & infrà perfo­
rata: in imò eius appendices duo, in quibus
funiculi C, & D, ferreum ſuſtinentes baculum
EF, cui cum deſcenſurus inſederit, celerrimè
deſcendet, & abſque vllo incommodo.
Quòd
ſi vel funem G, trahat inferiùs, vel ad ſe
ABC, cochlea non deſcendet, quia per ex­
tenſionem facta recta GH, non permittit
cochleam labi.
Similiter cùm ad ſe trahit G,
ſuperiuſque, vertitur, nullo modo deſcendet,
ſed quieſcet.
Ergo & celerrimè deſcendet, &
facillimè quieſcet, nulloque labore.
Sed
hoc & nautæ ſciunt, qui ſimplici bacillo in­
ſidentes ter aut quater illi circumacta fune
deſcendunt tenentes funem G, quam ſi ſen­
ſim demittant, deſcendunt, ſin trahant vehe­
mentiùs, quieſcunt ſedentes.
Verùm hoc in­
tereſt, quòd qui baculo inſident, facilè cadunt,
quia inclinentur ob funis obliquitatem, niſi
experti, & audaces fuerint.
At inſtrumentum
hoc, quod vidi, tractauique ſæpiùs, quòd sem­
per
habeat in æquilibrio EF, abſque timore
eſt, tutoque licet ei quemlibet quantumvis
inexpertum inſidere.
Verùm poſtquam iam
machinarum, & ponderum ratio à me ſuffi­
cienter, explicata eſt, vt iam nil aliud adden­
dum videatur, vnius vulgaris inſtrumenti, ſed
mirabilis roboris ratio quærenda eſt?
Hoc
vtuntur, qui ligna ſecant, ſuſtinet­
que trabem, & in trabis cacumi­
ne hominem, tum etiam impetum
ſerræ deſcendentis.
Inſtrumen­
tum ABC, conſutis tignis ac
clauis ligneis firmatis.
Sub B, &
144[Figure 144]
& C pediculi palmo minores, quibus à terra
eleuatur A in terra poſito: DE, fibula ſu pe­
requitans trabem: quæritur, cur cum F,
grauior ſit longè, non eleuet A, & cadat?
Cauſa eſt, quia ſi parùm erigitur, pars quæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index