Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of contents

< >
< >
page |< < (223) of 389 > >|
275223PARS TERTIA. punctum materiæ prætervolet per quandam punctorum veluti
11quaque. Quo.
modo hæc in
homogeneo me-
dio habeatur.
ſilvam, quorum alia ab aliis diſtent:
neceſſario enim mutabit
diſtantiam ab iis, a quibus minimum diſtat, jam accedens non-
nihil, jam recedens.
Verum ubi diftributio particularum ad
æqualitatem quandam multum acceſſerit, inæqualitas virium
erit perquam exigua;
ſi omnium virium habeatur ratio, quas
exercent omnia puncta diſpoſita circa id punctum ad interval-
lum, ad quod ſatis ſenſibiles meæ curvæ vires protenduntur.
Concipiamus enim ſphæram quandam, quæ habeat pro ſemi-
diametro illam diſtantiam, ad quam protenduntur flexus cur-
væ virium primigeniæ, ſive ad quam vires ſingulorum puncto-
rum ſatis ſenſibiles pertingunt.
Si medium ſatis ad homoge-
neitatem accedat;
ſecta illa ſphæra in duas partes utcunque per
centrum, in utraque numerus punctorum materiæ erit quam-
proxime idem, &
ſumma virium quam proxime eadem, ſe
compenſantibus omnibus exiguis inæqualitatibus in tanta mul-
titudine, quod in omnibus fit ſatis numeroſis fortuitis combi-
nationibus:
adeoque ſine ullo ſenſibili impedimento, ſine in-
genti ſlexione progredietur punctum quodcunque motu vel re-
ctilineo, vel tremulo quidem nonnihil, ſed parum admodum,
&
ad ſenſum æque in omnem plagam.
480. Quod ſi accedat ingens velocitas; multo adhuc minor
22Quomodo in.
gens velocitas
exiguam inæ-
qualitatem elu-
dat: exemplum
in turbine li-
gneo non ca-
dente.
erit inæqualitatum effectus, tum quod multo minus habebunt
temporis vires, ut agant, tum quod in ipſo continuato pro-
greſſu inæqualitates jam in unam plagam prævalebunt, jam in
aliam, quibus ſibi mutuo celerrime ſuccedentibus, magis ad-
huc uniformis, &
rectilineus erit progreſſus. Sic ubi turbo
ligneus gyrat celerrime circa verticalem axem cuſpide tenuiſ-
ſima innixum ſolo, ſtat utique, inæqualitate ponderis, quæ
ad caſum determinat, jam ad aliam plagam jacente, &
totam
inclinante molem, jam ad aliam, qui, celeritate motus cir-
cularis imminuta, decidit inclinatus, quo exigit præponde-
rantia.
481. Quod autem homogeneitas medii, & velocitas præſtant
33Accedere ne-
xum inter pun-
cta particulæ:
quid is præſtet.
ſimul, id adhuc auget multo magis is nexus, qui eſt inter
materiæ puncta particulam componentia, &
æquali ad ſenſum
velocitate delata, qui mutuis viribus cum acceſſum ad ſe in-
vicem punctorum particulam componentium, &
receſſum im-
pediat, cogit totam particulam ſimul trepidare eo ſolo motu,
quem inducit ſumma inæqualitatum pertinentium ad puncta
omnia, quæ ſumma adhuc magis ad æqualitatem accedit:
nam
in fortuitis, &
temere hac, illac diſperſis, vel concurrentibus
caſu circumſtantiis, quo major numerus accipitur, eo inæqua-
litatum irregularium ſumma decreſcit magis.
482. Demum raritas medii ad id ipſum confert adhuc ma-
44Raritatem plu-
rimum prodeſ-
ſe: omnes eas
quatuor cauſas
habere locum
gis:
quo enim major eſt raritas, eo minor occurrit puncto-
rum numerus intra illam ſphæram, adeoque eo minor virium
componendarum multitudo, &
inæqualitas adhuc multo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index