Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
251
251 (214)
252
252 (215)
253
253 (216)
254
254 (217)
255
255 (218)
256
256 (219)
257
257 (220)
258
258 (221)
259
259 (222)
260
260 (223)
< >
page |< < (238) of 525 > >|
275238Comment. in I. cap. Sphæræ nerentur primum, deinde conſeruentur, tertio denique corrumpantur: Si ter-
narium horum terminorum numerum multiplicemus cum quaternario ele-
mentorum numero, duodenarium efficiemus.
Tantus igitur non immerito de-
buit eſſe ſignorum numerus in Zod@aco, ut ſingula elementa iuxta triplicem
prædictum terminum terna ſigna obtinerent.
Atque ita attribuerunt Aſtrono-
mi Igni Arietem, Leonem, &
Sagittarium, quoniam hæc tria ſigna ſunt calida
11Quæ ſigna
dicantur
ignea, &
cholerica:
& quæ ter
tea, & melã
cholica: &
quæ aerea,
& ſangui-
nea, & quæ
aquea, &
phlegmati
ca.
&
ſicca, (vt Iudiciarij aſſerunt,) que madmodũ Ignis. Aeri aſſignarunt Geminos
Libram, &
Aquarium. Nã hæc tria ſigna calida & humida exiſtunt, ſicut Aer.
Aquæ aſcripſerunt Cancrum, Scorpium, ac P@ſces, quod hæc tria ſigna ſint
frigida, &
humida, ueluti Aqua. Terræ denique conceſſerunt Taurum, Virgi-
nem, &
Capricornum; propterea quòd tria hæc ſigna frigida ſunt, & ſicca, ut
Terra.
Vt autem facile memoria teneatur, quænam ſigna ad quodlibet elemen
tum pertineant, accipiendi ſunt quatuor digiti in manu, quorum primus refe-
rat Ignem, ſecundus Terram, tertius Aerem, quartus Aquam:
Deinde eo ordi-
ne omnia ſigna in illis computanda, quo ea ſupra recenſuimus.
Ita enim fiet,
ut tria ſigna cadentia ſupra primum digitum tribuãtur Igni, dicanturq́;
Ignea,
propter caliditatem, &
ſiccitatem: Vnde & cholerica appellantur. Q@æ uero ſu
pra ſecundum digitum ceciderint, pertineant ad terram, dicanturq́ue Terrea,
propter frigiditatem, &
ſiccitatem: Vnde etiam Melancholica uocantur. Dein-
de quæ ceciderint ſupra tertium digitum, adſcribantur Aeri, cum ſint calida,
atque humida, dicanturq́ue Aerea, &
Sanguinea. Quæ denique in quarto digi-
to collocata fuerint, Aquæ dentur, ob frigiditatem, &
humiditatem, dicantur-
q́ue Aquea, &
Phlegmatica. Quæ omnia in hac formula licet intueri.
22
IGNIS # TERRA # AER # AQVA
♈ # ♉ # ♊ # ♋
♌ # ♍ # ♎ # ♏
♐ # ♑ # ♒ # ♓
IGNEA. # TERRA. # AEREA. # AQVEA.
CHOLERI \\ CA # MELANCHO- \\ LICA # SANGVI- \\ NEA # PHLEG- \\ MATICA
Secvnda ratio talis eſt. Cum Sol ſpatio totius anni totum Zodia-
cum percurrat, temporumq́ue interualla, &
diſcrimina diſtinguat, uiſum eſt
Aſtronomis, rationi eſſe ualde conſentaneum, ſi in tot partes æquales Zodiacũ
partirentur, quot temporum uarietates notabiles ex Solis motu in Zodiaco
efficiuntur:
Sunt autem ſenſibiles temporum diuerſitates duodecim. Tot igi-
tur ſigna recte in Zodiaco conſtituta fuere.
Sunt enim in anno quatuor vulga
tæ ſatis, &
præcipuæ partes, Ver ſcilicet, Aeſtas, Autumnus, & Hyems, quæ in
ſuis complexionibus, qualitatibusq́ue non eodem modo ſe habent.
Nam Ver
humidum eſt, &
calidum: Aeſtas calida, & ſicca, Autumnus ſiccus, & frigidus
Hyems denique frigida, &
humida, ut non ſolum philoſophi, uerumetiam
33Qualitates
quatuor tẽ
porũ anni.
Medici aſſerunt.
Quoniam igitur quatuor hæc tempora ex motu obliquo So-
lis ſub Zodiaco, propter quem nunc maxime ad nos accedit, nunc longiſſime
à nobis abeſt, nunc medio modo ſe habet, efficiuntur, diuiſus eſt ab

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index