Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575
page |< < of 316 > >|
1forma, tum à materia, tum à conditionibus materia, qua
ſunt hic & nunc, omnino ſecernitur: ſecundo modo formam
à materia non ſeparamus, sed tantum à conditionibus mate­
riæ: in primo ſeparandi modo forma nec mouet, nec mouetur;
quia à materia, qui formam ſeparat, & à conditionibus ma­
teriæ, eamdem à natura, quæ est principium motus, omnino
ſeiungit: ideo forma tunc nec mouet, nec mouetur: in ſecundo
modo ſecernendi forma mouet, & mouetur; quia à motus prin
cipio, quod eſt natura, non ſeparatur.
Vtrum forma ſimplex ſimplicis elementi à ſe per
ſe propriè moueatur, quod ad ſextam ſecun­
dæ partis propoſitionem ſpectat.
Cap. XXI.
OSTENDO elementum ſimplex, vel quod longè ma­
ius eſt, elementi formam ſimplicem moueri à ſe per ſe
propriè, & non tantum per accidens, & antequam ar
gumentum in formam redigatur, duo ponuntur: alterum est.
Color (verbigratia) ſi per ſe, & primo mouet ſenſum vi­
dendi, ilico ſequitur hunc colorem indiuiduum per ſe, licet non
primo, eundem videndi ſenſum mouere, idque cum reciproca­
tione, ita vt ſenſus videndi per ſe, & primo à colore; hic autem
ſenſus videndi per ſe ſaltem, & ſi non primo à colore mouea­
tur, quæ omnia vera ſunt ex primo libro Poſteriorum capite
quarto, cui titulus est, de his quæ per ſe, & primo dicuntur.
Alterum quod ponitur eſt ex crebro ſilicis, & ferri attri­
tu eliciatur, elidaturque ignis: hæc forma ignis ex ſilice nu­
per eliſi prius natura ſaltem, & ſi non tempore poteſt fieri le­
uius, quia ſubſtantia eſt quolibet accidente prior, ſeptimo Di-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index