Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
271
271
272
272
273
273
274
274
275
275
276
276
277
277
278
278
279
279
280
280
< >
page |< < of 355 > >|
1quam? An quia quamuis ſint duo aſpectus, ex vnico tamen principio eodem modo
dependent?
quæcunque autem ita ſe habent, quoties alterum extremŭμ mouetur, ne­
ceſſe est alterum conſequi ad idem; alterius enim extremum eſt alterius extremi
principium.
ſi igitur res vna nequit, ſimul in contraria moueri; nec aſpectus pote­
runt: cùm ita accidat, vt extrema in partes aduerſas moueantur, ſi quidem alter
ſurſum, alter deorſum moueatur, initiumqué ſequi alterum aſpectum; quod impoſſi­
bile.
Oculorum verò limitas inde oritur, quia oculorum globi principio continen­
tur, quo & ſurſum, & deorſum, & ad latera conuerti poſſint.
cùm igitur ita ſint
collocati, vt ſitu inuicem ſimili reſpondeant, atque ſint in medio ſe ſe mouendi ſur­
ſum, deorſum, & ad latera, eodemqué in puncto viſum habeant, tali ſitu præcipuè
ab inuicem ſunt inuariabiles.
qui verò in eodem puncto pupillas habent, limi non
ſunt, ſed tamen ab inuicem differŭνt: nam alijs nigri aliquid occultatur, & ſurſum
proijciunt alba, veluti ſternutaturi.
alijs in angulŭμ oculi exteriorem, nigrŭμ vergit,
ſicuti furioſis: alijs in interiorem ad nares, vt perſonis tragicis, & ſeueris, qui ſunt
contuitu graui.
Quibus verò ſitu diſſimili globi ſunt poſiti, ſed eodem puncto ſtant
pupillæ: aut quibus ſitus ſimilis eſt, ſed non idem punctum pupillarum hi neceſſariò
limi ſunt.
propterea toruè aſpiciunt, & oculos contrahunt; conantur enim in eun­
dem habitum collocare globum, alterum firmum continentes, alterŭ verò agitan­
tes.
neceſſariò enim limus eſt, cui non eodem de puncto viſus prodeunt, quippe qui
dimotum contuendi principium, perinde ac ille, cui ſuppreſſo oculo res vna gemi­
nata videtur.
ergò ſi oculus ſurſum dimotus eſt, terminus inſpiciendi deorſum eſt:
ſed ſi oculus deorſum lapſus eſt, terminus ſurſum.
Vno verò oculo à ſitu ſuo di­
moto, moueri quidem res viſa ſurſum, deorſumuè ob id videtur, quia & pupilla:
ſed geminata nunquam apparebit, niſi duo ſint viſus, qui contorqueantur.
talis ap­
paret limo ετεροφθαλμῳ, ſeu ſtraboni, vt duplicata illi videatur.
propter poſitio­
nem verò id fit, quia ſcilicet oculus ſuo medio non ſit constitutus) Quæcunque ab
Ariſt. hoc loco læuiter attinguntur, exactè ab opticis Alhazeno, & Vitell.
pertractantur.
vide propoſ. 26. lib. 3. Vitell. quæ eſt hæc. Vno oculo moto
neceſſe eſt alium eidem conformiter moueri.
Quando ait (Et alterum ad dextram, & ad ſiniſtram) ſignificat nos poſſe
mouere alterum oculum, altero manente, quoquouerſus: quod non video
quomodo verum ſit, alij fortè videbunt.
Quando ait (Atque ſint in medio mouendi ſe ſe) per medium mouendi intel­
ligit Ariſt. punctum, quod concipitur eſſe in medio inter ſurſum, & deor­
ſum; necnon inter dextrum, & ſiniſtrum oculorum in naturali poſitione
manentium.
Quando ait (Eodemque in puncto viſum habent) & (Quiverò in eodem pun­
cto pupillas habent) per idem punctum intelligo illud, quod in vno oculorum
habet eandem poſitionem cum altero puncto alterius oculi, ſic duo oculi
habebunt pupillas in codem puncto, quando eas habebunt conſimiliter lo­
catas, & habebunt eandem in vtroque oculo poſitionem.
Quando ait (Dimotum contuendi principiŭm habet) ideſt, locum pupillæ non
habet in eodem ſitu, in quo oporteret, ideſt non habet conſimilem ſitum re­
ſpectu ſurſum, & deorſum, dextrorſum, & ſiniſtrorſum, alteri pupillæ.
Quando ait (Perinde vt ille, cui res vna geminari oculo ſuppreſſo videtur) vt
rectius ea, quæ hoc loco ab Ariſt. dicuntur, percipi poſſint, explicandum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index