CUM ad cæleſtium contemplationem tubos
opticos, nobiliſſimum Belgicæ noſtræ inven-
tum, Galileus admoviſſet, celeberrimaque il-
la Planetarum phænomena mortalibus primus
aperuiſſet; in his, ea quæ de Saturni ſtella
prodidit, vel præcipuè admiratione digna
fuiſſe videntur. Nam cætera quidem, etſi ſuſpicienda meri-
tò ac magni facienda, non tamen ejuſmodi erant, ut, qui-
bus de cauſis talia cernerentur, enixè quærendum eſſet. Sa-
turni vero mutabiles figuræ novum quoddam & reconditum
naturæ artificium præferebant, cujus certè rationem neque
Galileo ipſi, neque tanto poſt tempore Aſtronomorum cui-
quam (pace eorum dixerim) divinare contigit. Hunc primò
non ſimplici orbe lucentem, ſed veluti tergeminum conſpe-
xerat, binis ſtellis minoribus mediæ majori proximè utrin-
que adjectis. Eâque formâ triennio fere abſque ulla muta-
tione perſeverante, certò ſibi perſuaſerat, quales Jovi qua-
tuor, tales duos comites Saturno obtigiſſe, nullo tamen mo-
tu præditos, eóque ſimili poſitu ſemper lateribus hæſuros.
Verùm ſententiam mutare coactus eſt, ſolitario Saturno pro-
deunte, ac priore ſatellitio penitus deſtituto. Quod cum
admirabundus vidiſſet & cauſam rei conjectura aſſequi tenta-
ret, de reditus tempore, quo prior illa phaſis reſtitui debe-
ret, nonnulla vaticinatus eſt. Sed neque hæc ita tunc ſuc-
ceſſiſſe quemadmodum ſperaverat deprehenſum eſt, nec ge-
mina modò aſpectus diverſitate Saturnum contentum eſſe.
Etenim aliæ deinceps mirabiles ac prodigioſæ formæ