Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
< >
page |< < of 403 > >|
145[Figure 145]
Quædam etiam ſpontè videntur ſuſtine­

ri
, ac etiam alia ſuſtinent nullo vinculo: vt,
capio
A B, trahem, cui ſuperpono CD,
Ipſi
CD, ſuperpono EF, ita vt EF, cadat
ſub
AB, tunc dico, quòd niſi ſoluantur, ca­
dere
non poſſunt: nam AB, ſuſtinetur ab
FE
, & EF, à CD, & CD, ſuſtinetur ab
AB
, igitur nulla earum cadet.
Locus autem
BDF
, ſuſtinetur, & ſuſtinet, experimento
enim
id patet, igitur ab aliquo ſuſtinetur,
146[Figure 146]
igitur
ab omnibus, quum par ſit omnium
ratio
, igitur firmiſſimus?
Qui quantò ma­

gis
premitur, eſt firmior: nec faciſcit,
niſi
aliqua illarum frangatur.
Diximus de
his
, quæ plus ſuſtinent, quàm ratio videa­
tur
oſtendere, & de his, quæ mutuò ſe ſu­
ſtinent
: nunc demonſtrandum, quomodo
aliquid
ſeipſum ſuſtinere videtur.
Sit aba­
cus
planus AB, & baculus CE, cuius exterior
pars
ſit ſub anſa D ſitulæ plena aqua GFH,
& inter baculum CE, & F, ſitulę imum col­
locetur
EF, lignum rectum arctè, vt dilabi
non
queat, dico ſitulam pendere nec cadere.
Conſtat enim, quòd cùm F, ſit imum ſitu­
, quòd baculus EF, & F, grauitatis cen­
trum
, & centrum terræ quod ſit K, & cen­
trum
ſitulæ, quòd ſit L, ſunt in vna recta
linea
, quæ ſit KFLE.
Si igitur ſitula cadet,
vel
per rectam FK, vel priùs inclinabitur
latus
aliquod, vt G, vel H.
Si igitur incli­
netur
verſus H, in M, duco KM: quia igitur
duæ
linæ veniunt ex K, KE, & KM, ad cir­
culum
, & KE, tranſit per centrum circuli,
id
eſt, ſitulæ, erit ex demonſtratis ab Eucli­
de
in tertio elementorum KF, minor KM:
igitur
centrum grauitatis F, elongatum eſt
à
centro terræ K, ſpontè igitur motu natu­
rali
graue aſcendit, quod eſſe non poteſt.
Non igitur ſitula deſcendit inclinando ſe
ad
aliquam partem.
Sed neque per rectam
KF
, quia angulus FEC, rectus eſt, & con­
ſtans
, deſcendentes D, in L, ducatur LB: igi­
tur
æqualis eſt EB: igitur cùm LB, oppona­
tur
recto, vel per quintam primi triangu­
lus
, LEB, duos rectos habebit, vel maiori
angulo
maius latus non opponitur, quorum
utrumque
aduerſatur his, quæ ab Euclide in
primo
elementorum ſunt demonſtrata.
Ex
quo
ſequitur maius quoddam miraculum, &
eſt
, quòd aliquid ſpontè caſurum, addito pon­
dere
non cadet.
Nam poſita parte baculi BD,
maiore
, DC, baculus cadet, quia extremum
eius
cadendo appropinquatur centro terræ
K
, & ita C, poterit eleuari, & ſic cadet: &
tamen
addito ſitulæ pondere non cadet.
Opor­
tet
autem ( ne te cum riſu aſtantium fallat
experimentum
: nam rudes vbi res non ſuc­
cedit
, non hominem, ſed demonſtrationes cul­
pant
) vt diligentiſſimus ſis: primùm vt aba­
ci
ſuperficies ſuperior ſit ad libellam poſi­
ta
, & lignum rectum ad vnguem, nec flexi­
le
: & ſimiliter lignum EF, rectum, & arctè
iunctum
inter ſitulæ imum, & CE, ita quod
faciat
hærere firmiter lignum CE, manubrio
D
.
Et quod F, punctus ſit centrum grauita­
tis
, & ſitula rotunda.
Ob id multi legent hęc,
ſed
pauci intelligent.
Plura enim intelligere
oportet
, quàm quæ ſcripta ſint, cùm tamen
ad
perfectionem nihil deſit.
Sunt & medicæ artis vſus à ſubtilitate

ſumpti
non leues.
Primus ex medicamento­
rum
miſtione, qua noxiæ vires deliteſcant,
reliquæ
in proprias corporis partes diſtri­
buuntur
.
Medicis enim perſuaſum eſt, cali­
da
medicamenta à frigidis membris, & fri­
gida
à calidis trahi.
Sic ab humidis ſicca, &
à
ſiccis humida, parique ratione qualitati­
bus
ſecundis ac tertiis, præter has primas,
corpus
noſtrum vti.
Quomodo autem in di­
uerſis
id agant membris, vel etiam abſque il­
la
mirabili attractione, ſapientiaque, docere
ad
hunc librum pertinet.
Sit igitur piper
commiſtum
lactucæ: homo autem qui hæc
ſumit
, frigidum habeat ventriculum, cali­
dum
verò iecur, liquet primùm cur hic ci­
bus
ſeu medicamentum refrigerabit, lactuca
iecur
non autem pipere excalefaciet.
Nam
piper
in ventriculo iam refrigeratum eſt,
lactuca
verò etiam facta frigidior, & in pro­
pria
frigiditate confirmata.
Piper igitur ni­
hil
mirum eſt, cur non excalefaciat, lactuca
autem
refrigeret iecur.
Solum dubium eſt,
cur
lactuca ventriculum non refrigeret, cùm
ipſa
nihil tale paſſa ſit ab alio, quale piper à
ventriculo
.
Primùm igitur quantum refrige­
ratur
à lactuca, tantùm aut magis à pipere
incaleſcit
.
Deinde, ſi frigidior ſit ventricu­
lus
, quàm lactuca, ab vtroque verſus tempe­
ramentum
reducetur.
Demùm, cùm plus ven­
triculi
temperies à piperis natura, quàm à
lactuca
diſtet, maius eſt, quod piper, quam

quod
lactuca à ventriculo patitur.
Atque ea­
dem
videtur ratio cæterarum qualitatum vt
primarum
.
Primas verò qualitates quatuor
eſſe
conſtat, calidum, frigidum, humidum, ac
ſiccum: ſic dictæ, vel quòd ab his reliquæ fluant,
vel
, vt Galeno placet, quòd ſolæ ad inti­

ma
penetrent, & id quod agunt, ſimile effi­
ciunt
ſibi: non enim ita molle redditur con­
tactu
mollis vt calidum calidi contactu.
Ma­
nifeſtior
eſt inter primas vis caloris, inde fri­
goris
.
In patiendo humidum aptius eſt ſic­
co
, ob id cuncta viuentia calido, & humi­
do
conſtant, quòd duplici ratione actio­
nes
in his validiores ſint, cùm calor fri­
gore
ad agendum, humidum ſicco ad
patiendum
aptius ſit.
Sunt porrò opera
caloris
, calefacere, attenuare, ſpargere,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index