Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
1prius exiſtimo, cur quamuis geminatos oculos habeamus, res tamen vnicæ
non ſolent geminatæ videri, dummodo oculi à naturali ſuo ſitu non luxen­
tur, quod etiam à Vitell. propoſit.
28. & 46. lib. 3. pertractatur: quamuis
commentum illud Vitell. & Alaz. non placeat de neruorum opticorum
vnione, eò quod Anatomici refragentur.
Dicendum igitur, quod cùm anima vna ſit, & obiectum etiam ſit vnum,
& cùm vterque; oculus habeat conſimilem omninò ſitum, ſit etiam, vt ſpecies
obiecti repreſentatiua eodem modo in vtroque oculo ſituetur, ob quem con­
ſimilem ſitum, tum oculi, tum ſpeciei ſit, vt anima vtatur duobus oculis,
tanquam vno oculo, & duabus ſpeciebus tanquam vna ſpecie: ſi enim alter
oculus alteri oculo imponeretur, eſſent omninò partes vnius congruentes
partibus alterius, & ſpecies vnius oculi congrueret, & vniretur pœnitus
cum altera alterius, ſecundum ſingulas earum partes conſimiles.
vt autem
ſpecies ſituentur conſimiliter in vtroque oculo neceſſe eſt, vt vterque; oculus
eodem modo aſpiciat obiectum; quod tunc ſit, quando axes viſuales vtriuſq;
oculi vniuntur in obiecto.
axis porrò viſualis eſt linea ab obiecto tendens ad
centrum oculi, quæ tamen tranſeat per centra corneæ, vueæ, & pupillæ.
tunc
partes ſpecierum erunt omninò conſimiliter collocatæ in vtroque viſu: ita
vt pars ſpeciei, quæ dextra eſt in vno, ſit etiam dextra in altero.
Intelligo
eandem partem reſpectu obiecti, quæ refert eandem obiecti partem.
quem­
admodum igitur nec duabus auribus audimus duas voces, nec duabus nari­
bus geminos odores, nec duplici manu duplicatas res tactas: ita anima,
ſeruatis, quæ nuper dixi, duobus viſibus res vnam vnicè videre debet.
Hinc facilius cognoſcemus, qua de cauſa res viſa aliquando geminetur.
quoties enim ſpecies eiuſdem obiecti in altero oculorum habet alium ſitum,
quàm in altero, geminatio accidit, quia non habet conſimilem ſitum, & ſi
vna alteri ſupponeretur, non reſponderent partes vnius dexteræ, v. g. par­
tibus dextris alterius; vnde non identificarentur; nec quæ eſſent in eadem
parti oculi repreſentarent eandem obiecti partem; & propterea oculi non
eſſent quodammodo vnus oculus, cùm alter ab altero diuerſimodè à ſpecie
informaretur.
vt autem ſpecies vtrumque oculum conſimiliter informent, ne­
165[Figure 165]
ceſſe eſt, vt axes viſuales, quales
ſunt in appoſita figura, C B, D B,
ab oculis C, D, ad obiectum B,
ducti, in ipſo obiecto B. imò in
eodem ipſius puncto vniantur:
quoties.
n. res viſa non eſt in con­
curſu axium, vt eſt res A. tunc
diſſimiliter ſpeciem ad oculos
mittit, nam ſpecies puncti A, in oculo D, erit ad ſiniſtram centri pupillæ;
in oculo verò C, erit ad dextram.
Quando pariter alterum oculorum digito ſurſum, aut deorſum compri­
mimus, fit, vt ille aliquantulum à loco ſuo naturali, & conſimili ſitui alte­
rius dimoueatur; quare neceſſe, vt axis ipſius ſimiliter ad motum oculi di­
moueatur, nec amplius concurrat cum altero axe, in eodem obiecti puncto,
in quod alter tendet, vel et in alterum obiectum.
vide Vitell. prop. 103. & 104. li. 4.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index