Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
< >
page |< < of 403 > >|
1prominet facta G longiore, paruam habet
proportionem ad quieſcentem, ideò eleuare
poteſt.
Si G parua fiat, multò minùs, quia
E minùs à perpendiculo diſtat, ideò parùm
aggrauat.
Cur trabes
inſtrumento
triangulo
facilè ſuſti­
neantur.
145[Figure 145]
Quædam etiam ſpontè videntur ſuſtine­

ri, ac etiam alia ſuſtinent nullo vinculo: vt,
capio A B, trahem, cui ſuperpono CD,
Ipſi CD, ſuperpono EF, ita vt EF, cadat
ſub AB, tunc dico, quòd niſi ſoluantur, ca­
dere non poſſunt: nam AB, ſuſtinetur ab
FE, & EF, à CD, & CD, ſuſtinetur ab
AB, igitur nulla earum cadet.
Locus autem
BDF, ſuſtinetur, & ſuſtinet, experimento
enim id patet, igitur ab aliquo ſuſtinetur,
146[Figure 146]
igitur ab omnibus, quum par ſit omnium
ratio, igitur firmiſſimus?
Qui quantò ma­

gis premitur, eò eſt firmior: nec faciſcit,
niſi aliqua illarum frangatur.
Diximus de
his, quæ plus ſuſtinent, quàm ratio videa­
tur oſtendere, & de his, quæ mutuò ſe ſu­
ſtinent: nunc demonſtrandum, quomodo
aliquid ſeipſum ſuſtinere videtur.
Sit aba­
cus planus AB, & baculus CE, cuius exterior
pars ſit ſub anſa D ſitulæ plena aqua GFH,
& inter baculum CE, & F, ſitulę imum col­
locetur EF, lignum rectum arctè, vt dilabi
non queat, dico ſitulam pendere nec cadere.
Conſtat enim, quòd cùm F, ſit imum ſitu­
læ, quòd baculus EF, & F, grauitatis cen­
trum, & centrum terræ quod ſit K, & cen­
trum ſitulæ, quòd ſit L, ſunt in vna recta
linea, quæ ſit KFLE.
Si igitur ſitula cadet,
vel per rectam FK, vel priùs inclinabitur
latus aliquod, vt G, vel H.
Si igitur incli­
netur verſus H, in M, duco KM: quia igitur
duæ linæ veniunt ex K, KE, & KM, ad cir­
culum, & KE, tranſit per centrum circuli,
id eſt, ſitulæ, erit ex demonſtratis ab Eucli­
de in tertio elementorum KF, minor KM:
igitur centrum grauitatis F, elongatum eſt
à centro terræ K, ſpontè igitur motu natu­
rali graue aſcendit, quod eſſe non poteſt.
Non igitur ſitula deſcendit inclinando ſe
ad aliquam partem.
Sed neque per rectam
KF, quia angulus FEC, rectus eſt, & con­
ſtans, deſcendentes D, in L, ducatur LB: igi­
tur æqualis eſt EB: igitur cùm LB, oppona­
tur recto, vel per quintam primi triangu­
lus, LEB, duos rectos habebit, vel maiori
angulo maius latus non opponitur, quorum
utrumque aduerſatur his, quæ ab Euclide in
primo elementorum ſunt demonſtrata.
Ex
quo ſequitur maius quoddam miraculum, &
eſt, quòd aliquid ſpontè caſurum, addito pon­
dere
non cadet.
Nam poſita parte baculi BD,
maiore, DC, baculus cadet, quia extremum
eius cadendo appropinquatur centro terræ
K, & ita C, poterit eleuari, & ſic cadet: &
tamen addito ſitulæ pondere non cadet.
Opor­
tet autem ( ne te cum riſu aſtantium fallat
experimentum: nam rudes vbi res non ſuc­
cedit, non hominem, ſed demonſtrationes cul­
pant) vt diligentiſſimus ſis: primùm vt aba­
ci ſuperficies ſuperior ſit ad libellam poſi­
ta, & lignum rectum ad vnguem, nec flexi­
le: & ſimiliter lignum EF, rectum, & arctè
iunctum inter ſitulæ imum, & CE, ita quod
faciat hærere firmiter lignum CE, manubrio
D.
Et quod F, punctus ſit centrum grauita­
tis, & ſitula rotunda.
Ob id multi legent hęc,
ſed pauci intelligent.
Plura enim intelligere
oportet, quàm quæ ſcripta ſint, cùm tamen
ad perfectionem nihil deſit.
Trabes mu­
tuò ſe ſuſti­
nentes.
Situla aqua
plena quomo­
do ſuſtinea­
tur.
Sunt & medicæ artis vſus à ſubtilitate

ſumpti non leues.
Primus ex medicamento­
rum miſtione, qua noxiæ vires deliteſcant,
reliquæ in proprias corporis partes diſtri­
buuntur.
Medicis enim perſuaſum eſt, cali­
da medicamenta à frigidis membris, & fri­
gida à calidis trahi.
Sic ab humidis ſicca, &
à ſiccis humida, parique ratione qualitati­
bus ſecundis ac tertiis, præter has primas,
corpus noſtrum vti.
Quomodo autem in di­
uerſis id agant membris, vel etiam abſque il­
la mirabili attractione, ſapientiaque, docere
ad hunc librum pertinet.
Sit igitur piper
commiſtum lactucæ: homo autem qui hæc
ſumit, frigidum habeat ventriculum, cali­
dum verò iecur, liquet primùm cur hic ci­
bus ſeu medicamentum refrigerabit, lactuca
iecur non autem pipere excalefaciet.
Nam
piper in ventriculo iam refrigeratum eſt,
lactuca verò etiam facta frigidior, & in pro­
pria frigiditate confirmata.
Piper igitur ni­
hil mirum eſt, cur non excalefaciat, lactuca
autem refrigeret iecur.
Solum dubium eſt,
cur lactuca ventriculum non refrigeret, cùm
ipſa nihil tale paſſa ſit ab alio, quale piper à
ventriculo.
Primùm igitur quantum refrige­
ratur à lactuca, tantùm aut magis à pipere
incaleſcit.
Deinde, ſi frigidior ſit ventricu­
lus, quàm lactuca, ab vtroque verſus tempe­
ramentum reducetur.
Demùm, cùm plus ven­
triculi
temperies à piperis natura, quàm à
lactuca diſtet, maius eſt, quod piper, quam

quod lactuca à ventriculo patitur.
Atque ea­
dem videtur ratio cæterarum qualitatum vt
primarum.
Primas verò qualitates quatuor
eſſe conſtat, calidum, frigidum, humidum, ac
ſiccum: ſic dictæ, vel quòd ab his reliquæ fluant,
vel, vt Galeno placet, quòd ſolæ hæ ad inti­

ma penetrent, & id quod agunt, ſimile effi­
ciunt ſibi: non enim ita molle redditur con­
tactu mollis vt calidum calidi contactu.
Ma­
nifeſtior eſt inter primas vis caloris, inde fri­
goris.
In patiendo humidum aptius eſt ſic­
co, ob id cuncta viuentia calido, & humi­
do conſtant, quòd duplici ratione actio­
nes in his validiores ſint, cùm calor fri­
gore ad agendum, humidum ſicco ad
patiendum aptius ſit.
Sunt porrò opera
caloris, calefacere, attenuare, ſpargere,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index