Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (262) of 795 > >|
276262DISSERTATIO
Si Virga pro hiſce Experimentis quædam longior eligatur, ejus
punctum attrahens polum Boreum Verſorii ſemper plus diſtat abex-
tremitate Ferri, quam punctum, quod polum Auſtralem Acus affi-
cit, quemadmodum olim in Philoſ.
Tranſ. A°. 1694 obſervatum
fuit, &
nuper etiam tradidit Reaumurius.
Eſt profecto admirandum, Ferrum candens, ſed perpendiculari-
ter ad horizontem poſitum, vi imbui Magneticâ, cum Magnes ipſe
candefactus, &
deinde perpendiculariter erectus, inter refrigeran-
dum nihil virtutis retineat, aut acquirat:
Boyleus eum in finem
Magnetes oblongos, in Igne canderactos, refrigerio expoſuit, aut
eos dirigendo verſus Boream &
Auſtrum, vel horizontaliter ponen-
do, vel perpendiculariter, vel in quocunque alio obliquo ſitu, ve-
rum nunquam vim attractricem aut directricem in iis ſuperſtitem ob.
ſervare potuit, vide Magnetic. pag. 499.
EXPERIMENTUM CXXXVII.
Eadem extremitas Verſorii attrahitur vario modo ab extremitati-
bus iisdem Virgæ ferreæ, perpendiculariter ad horizontem deten-
tæ &
ipſi oppoſitæ, in diverſis locis Terræ.
Quod conſtat ex obſervationibus â nauta captis, inſertisque Phi-
loſophicis Tranſactionibus N°.
177. quas nequaquam omittendas
judicavi, cum hactenus neminem offendi, qui ſimiles inſtituit:
con-
ſcriptæ autem fuerunt Anno 1684.
a nauta Æquatorem transanavi-
gante.
1. Ab anglia uſque ad 10 gradus Latitudinis Boreæ, Verſorii
pars Borea attrahebat extremitatem Virgæ ferreæ ſuperiorem;
Ver-
ſorii pars Auſtralis, attrahebat Virgæ inferius extremum.
2. Ad Latitudinem Boream 9°, 42? . ad Longitudinem a Lizard,
verſus Occaſum, extremum Verſorii Auſtralem fortiter attrahebat
Virgæ infimum:
Sed Verſorii extremitas Borea non tam fortiter
attrahebat partem ſuperiorem virgæ, quam ſupra.
3. Ad Latitudinem Boream 4°, 33? . ad Lougitudinem 5°. 18? a
Lizard, verſus Occaſum, Verſorii pars Borea incipiebat declinare
a parte ſuprema Virgæ, &
Verſorii Auſtralis pars inclinabat fortius
verſus partem infimam Virgæ.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index