Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
221 184
222 185
223 186
224 187
225 188
226 189
227 190
228 191
229 192
230 193
231 194
232 195
233 196
234 197
235 198
236 199
237 200
238 201
239 202
240 203
241 204
242 205
243 206
244 207
245 208
246 209
247 210
248 211
249 212
250 213
< >
page |< < (239) of 525 > >|
276239Ioan. de Sacro Boſco. mis totus Zodiacus in 4. partes, ſiue quadrantes correſpondentes prædictis qua
tuor anni temporibus.
Primus Quadrans reſpondens tempori Verno initium
11Quadrãtes
Zodiaci qui
bus tempo-
ribus anni
reſpondeãt
ſumit à primo gradu ♈, finem uero habet in extremitate ♊, uel primo gra-
du ♋.
Secundus quadrans, in quo Sol exiſtens Aeſtatẽ efficit, à primo gradu
♋, incipit, deſinitq́ue in fine ♍, ſeu primo gradu ♎.
Tertio quadrantis prin
cipium ſtatuitur in 1.
gradu ♎, terminus autem eiuſdem in fine ♐, uel primo
gradu ♑.
Atque hic quadrans reſpondet Autumno. Quartus denique qua-
drans, in quo dum Sol commoratur, Hyems efficitur, initium ſumit à primo
gradu ♑, finemq́ue habet in ultimo gradu ♓.
Sed quia in quolibet horũ tem
porum tres adhuc manifeſtæ diuerſitates cernuntur.
Principiũ enim, Medium,
ac Finis cuiuſuis illorum non ſunt eiuſdem prorſus complexionis, extrema ſi
quidem uniuſcuiuſque commune quid habent cum complexionibus tempo-
rum uicinorum.
Vnde licet Ver ſit calidum atque humidum, non tamen quæ-
uis eius pars æqualiter eſt calida, &
humida. Principium enim eius propter
propinquitatem hyemis præteritæ, quæ humida etiam eſt, &
non calida, ma-
gis humidum eſt, quàm calidum:
Medium uero temperate humidum eſt, & ca
lidum:
Finis denique ob uicinitatem æſtatis futuræ, quæ calida quoque eſt,
non autem humida, magis calidus exiſtit, quàm humidus:
Eademq́ue eſt ratio
habenda de reliquis tribus anni temporibus.
Quocirca optimo conſilio Aſtro
nomi quemlibet Zodiaci quadrãtem in tres alias partes æquales diſtribuerũt,
quæ eſſent tres manſiones Solis in tribus partibus cuiuſlibet horum quatuor
temporũ.
Ex quo efficitur, duodecim eſſe ſigna Zodiaci. Cæterum, ut in prom-
ptu habeantur omnia ſigna, quæ principio, medio, atque extremo cuiuſque
quatuor temporum anni prædictorum reſpondent, numeranda erunt omnia ſi-
gna in tribus digitis, initio facto ab ♈, ita ut ſupra quemlibet digitum qua-
tuor ſigna cadant.
Ita enim fiet ut 4. ſigna prima digiti reſpondeant quatuor
temporum initijs, primum quidem initio Veris, ſecundum initio Aeftatis, ter-
22Signa Mo-
bilia, Fixa,
& Commu-
nia quæ.
tium initio Autumni, quartum denique initio Hyemis:
quæ ſigna dici ſolent
Mobilia:
Nam in ipſis fit mutatio unius tẽporis in aliud. Ita quoq; eodem or-
dine reſpondebunt quatuor ſigna ſecundi digiti medijs eorundem partibus:
Vnde & Fixa uocantur, quòd in illis complexio cuiuſlibet temporis firma
eſt, &
fixa. Denique eadem ratione quatuor ſigna in poſtremo digito indica-
bunt extremas eorundem temporum partes:
quæ quidem Communia appel-
lantur, quia cum ſint extrema illorum temporum, commune quid habet quod
libet tempus cum qualitatibus temporum ſubſequentiũ.
Hæc omnia ob ocu-
los ſunt poſita in ſequenti formula.
33
# INITIVM # MEDIVM # FINIS
VERIS # ♈ # ♉ # ♊
AESTATIS # ♋ # ♌ # ♍
AVTVMNI # ♎ # ♏ # ♐
HYEMIS # ♑ # ♒ # ♊
# MOBILIA # FIXA # COMMVNIA
Tertia ratio eſt. Ex 48. imaginibus cœli, conſtellationibusve,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index