Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (264) of 672 > >|
276264Diſſertatio Nona. ignis in carbonibus obſcuriùs ardere deprehenſus eſt, & vix tri-
bus minutis præterlapſis apparere deſijt.
Aër videlicet à naturali
ſtatu per violentam raritatem dimotus dum ſe contrahere, &
igni-
culos in prunarum ſuperſicie collucentes ad ſe rapere nitebatur, il-
li &
languidiùs agitabantur, & ex carbonum poris etiam intimis
fenſim educebantur vſque eò, vt poſt tria minuta ſiqui pauculi
fuperfuere igniculi diſſoluti, ac in cauernulis deliteſcentes, quin
fuerint indè extracti, non ſatis haberent virium, vt alias parti-
culas diſſoluerent, &
ad defectionem ſollicitarent; ideoque ignis
apparere deſierit.
Delituiſſe autem igniculos aliquot deprehen-
ſum eſt, cùm illicò extractiè Recipiente carbones, in aperto aë-
re, varijs in locis denuo exardeſcere cæperunt;
quia, aëre iam
non attrahente, relicta eft igniculis libertas ſeſe agitandi, immò
&
exarſionem promouendi; frequenti enim eorum in filo ferreo
circumrotatione (quæ idem præſtat, quod follium flatus) iterum
toti ſunt accenſi:
in recipiente autem intrà aërem rarum licèt agi-
tatione antliæ commoueretur vas, &
carbones ſuſque deque
cum ferreâ ſpirâ pendulâ rotarentur, nil proderat ad ſuſcitandum
ignem, quia validior erat aëris rarefacti attractio ad educendos
igniculos, quàm eiuſdem aëris occurſus ad illos in prunas repel-
lendos.
Non negârim tamen motum illum conferre aliquid po-
tuiſſe, vt aliquanto diutiùs lucerent, qui citrà illam rotationem,
aëre tantummodo exſugente igniculos, fortaſſe fuiſſent citiùs ex-
tincti;
nam in vaſe prorſus quieſcente, nec rarefacto aëre ab antlià
exhauriente, ijdem carbones accenſi poſt quatuor minuta extincti
ſunt aëre vi admiſſi caloris ſe expandente, atque igniculorum in car-
bonibus motum comprimente.
Maur. Mihi certè non alia probabilior huiuſmodi effectuum
cauſa occurrit.
Nam cum eadem ferrea ſpira viuis carbonibus
æqualiter repleta penderet immota in conclaui, obſeruatum eſt
in ſummitate &
lateribus carbonum primò ignem defeciſſe, inte-
riùs verò, &
versùs imum vltrà ſemihoram apparuiſſe, magnâ
carbonum, præcipuè fundo propiorum, parte in cinerem con-
uerſâ antequàm ignis extingueretur.
Hinc patere videtur in aëre
libero atque immoto eatenus prunas extingui, quatenus igniculi
expirant, nec ad interiores carbonis partes ſe inſinuant, vt exar-
ſionem promoueant:
ideò ad latera, & in ſummis carbonibus
primò defecit ignis:
at verò interiorum atque imarum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index