Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 316 > >|
1uinorum in principio: hæc tandem fiet leuis: hic prior ignis
posteriores generat: hæc forma ignis prioris leuitatem ef­
ficere potest, & leuitatem aliquanda faciet: forma enim
ignis, quæ eſt ſubſtantias est prior leuitate, quæ eſt accidens:
ergo forma ignis prius quam fiat leuis, potest fieri leuis,
& fiet.
Hæc eadem forma ignis alterum ignem generans,
leuitatem facere potest, & tum in ſuo igni, tum in alte­
ro igni generando leuitatem faciet in ſe quidem, quia acci­
dentia propria ex propriis ſpecierum principiis manant, vt
ad riſum propenſio ex participatione rationis, quæ eſt huma­
næ ſpeciei principium primam ſui ortus originem repetit; ho­
mo enim eſt adriſum propenſus, quia est rationis particeps:
natura ſaltem, & ſi non tempore prius, in altero autem, quia
agens dans formam, dat conſequentiæ formam octauo Phyſi­
corum commentatione trigeſimaſecunda.
Ex his argumentor. Mouens, vt mouens per ſe, & primo
mouet mobile: per ſe ſaltem & ſi non primo mouet hoc mobi­
le: hæc propoſitio eſt ex prima hypoteſi vera; cui hanc addo.
Forma prioris ignis eſt mouens, vt patet ex ſecunda hypotheſi,
ergo forma prioris ignis, vt mouens per ſe & primo mouet pri
mo mobili: per ſe ſaltem & ſi non primo hoc mobile mouet:
argumentum est intertio primæ: cui addo.
Sed eadem forma est mota, vt ex ſecunda hypotheſi patet,
mouetur enim dum fit leuis, & mouet, dum leuitatem facit:
ergo eadem forma, vt mouens, ſemetipſam mouet, vt mota eſt
per ſe ſaltem, & ſinon primo: ergo elementum non mouetur
à ſe per accidens, sed per ſe; immo eadem forma eiuſdem ſim­
plicis elementi à se per ſe mouebitur, quod eſt abſurdum.
Ne quis dicat, id verum eſſe in generatione vniuoca, & non
in generatione æquiuoca, aut id in æquiuoca generatione ve-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index