Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 491 > >|
1tioris ſthomachi rationem hanc negatiuam, cum tanta nauſea reſpuant,
cum optima ſit;
nec vlli fallaciæ ſubiiciatur, non tamen ſolitariam eſſe
oportuit; quippe effectus poſitiuus per principium poſitiuum ad ſuam
cauſam reducendus eſt.
Theorema 34.
Hinc vides eſſe ſemper quatuor angulos æquales, ſcilicet, angulum inci­
dentiæ, angulum reflexionis & duos his oppoſitos; allos verò quatuor
etiam inter ſe æquales, ſcilicet duos angulos complementi & duos his
oppoſitos.
Theorema 35.
Hinc quoque reiicies illos, qui nolunt in reflexione impetum produci in mo­
bili à plano reflectente; quod reuerâ, ſi fieret nulla eſſet ratio æqualitatis
angulorum incidentiæ, & reflexionis, reiicies quoque aliquos apud Mer­
ſennum in phænom.
Balliſt. prop. 24. qui ponunt duo qualitatum gene­
ra, quarum aliæ mobile firmiter affigant plano, aliæ à plano remoueant,
quod pluſquàm ridiculum eſt;
itemque alios ibidem, qui nolunt circa
punctum reflexionis ab impreſſione mobilis foſſulam fieri, ſed non ſine
compreſſione, cuius deinde vi repellitur idem mobile;
ſed in duro mar­
more nullum omninò apparet veſtigium huius foſſulæ, adde quod ſi hoc
eſſet, ſemper reflexio fieret per ipſam perpendicularem;
quod vero perti­
net ad illas qualitates magneticas, quarum aliæ retinent, aliæ repellunt
mobile, pœnitus in hoc caſu inſulſæ ſunt;
alioqui etiam ſine motu præ­
uio repellerent: vtrum verò in magnete admittendæ ſint, fusè diſputa­
bimus ſuo loco.
Theorema 36.
Ex hac angulorum æqualitate tùm Captotrica infinita ferè Theoremata de­
monstrat in radiis viſilibus, in ſpeculis vſtoriis, tùm Echometria in reflexione
ſonorum.
Et verò noua Catoptrica poteſt eſſe in motu, quæ eadem pror­
ſus demonſtrabit, tùm in ſpeculis parabolicis, à quibus omnia miſſilia
projecta per parallelas axi Parabolæ in idem punctum reflectentur;
vel
Ellipticis, à quibus omnia miſſilia projecta à dato puncto per omnes li­
neas ad idem punctum reflectentur;
vel Hyperbolicis, à quibus miſſilia
projecta per plures lineas ad idem punctum ad aliud punctum omnes re­
flectuntur;
vel Sphæricis concauis, à quibus miſſilia projecta per plures
lineas decuſſatas in eodem puncto ad idem punctum reflectuntur; vel
Sphæricis conuexis, à quibus miſſile proiectum à quolibet puncto dato
ad quodlibet aliud datum reflectitur.
Ratio eſt, quia in circulo ſunt om­
nia plana;
quælibet enim Tangens planum eſt; ſiue denique in Cylin­
dricis, Conicis, &c.
quæ omnia ex principiis Catoptricis demonſtrari
poſſunt:
adde ſi vis in hac Catoptrica verſatos eſſe debere, qui pilâ lu­
dunt, quos nunquam falleret ictus, ſi hanc rationem angulorum non mo­
dò perfectè callerent, verùm etiam ad praxim reducerent: immò poſſet
eſſe aliqua portio muri talis figuræ, vt ſemper inde reflexa pila per da­
tum cuniculum rectà traiiceretur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index