Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius
page |< < (239) of 525 > >|
276239Ioan. de Sacro Boſco. mis totus Zodiacus in 4. partes, ſiue quadrantes correſpondentes prædictis qua
tuor
anni temporibus.
Primus Quadrans reſpondens tempori Verno initium
11Quadrãtes
Zodiaci
qui
bus
tempo-
ribus
anni
reſpondeãt
ſumit à primo gradu , finem uero habet in extremitate , uel primo gra-
du
.
Secundus quadrans, in quo Sol exiſtens Aeſtatẽ efficit, à primo gradu
, incipit, deſinitq́ue in fine , ſeu primo gradu .
Tertio quadrantis prin
cipium
ſtatuitur in 1.
gradu , terminus autem eiuſdem in fine , uel primo
gradu
.
Atque hic quadrans reſpondet Autumno. Quartus denique qua-
drans
, in quo dum Sol commoratur, Hyems efficitur, initium ſumit à primo
gradu
, finemq́ue habet in ultimo gradu .
Sed quia in quolibet horũ tem
porum
tres adhuc manifeſtæ diuerſitates cernuntur.
Principiũ enim, Medium,
ac
Finis cuiuſuis illorum non ſunt eiuſdem prorſus complexionis, extrema ſi
quidem
uniuſcuiuſque commune quid habent cum complexionibus tempo-
rum
uicinorum.
Vnde licet Ver ſit calidum atque humidum, non tamen quæ-
uis
eius pars æqualiter eſt calida, &
humida. Principium enim eius propter
propinquitatem
hyemis præteritæ, quæ humida etiam eſt, &
non calida, ma-
gis
humidum eſt, quàm calidum:
Medium uero temperate humidum eſt, & ca
lidum
:
Finis denique ob uicinitatem æſtatis futuræ, quæ calida quoque eſt,
non
autem humida, magis calidus exiſtit, quàm humidus:
Eademq́ue eſt ratio
habenda
de reliquis tribus anni temporibus.
Quocirca optimo conſilio Aſtro
nomi
quemlibet Zodiaci quadrãtem in tres alias partes æquales diſtribuerũt,
quæ
eſſent tres manſiones Solis in tribus partibus cuiuſlibet horum quatuor
temporũ
.
Ex quo efficitur, duodecim eſſe ſigna Zodiaci. Cæterum, ut in prom-
ptu
habeantur omnia ſigna, quæ principio, medio, atque extremo cuiuſque
quatuor
temporum anni prædictorum reſpondent, numeranda erunt omnia ſi-
gna
in tribus digitis, initio facto ab , ita ut ſupra quemlibet digitum qua-
tuor
ſigna cadant.
Ita enim fiet ut 4. ſigna prima digiti reſpondeant quatuor
temporum
initijs, primum quidem initio Veris, ſecundum initio Aeftatis, ter-
22Signa Mo-
bilia
, Fixa,
& Commu-
nia
quæ.
tium initio Autumni, quartum denique initio Hyemis:
quæ ſigna dici ſolent
Mobilia
:
Nam in ipſis fit mutatio unius tẽporis in aliud. Ita quoq; eodem or-
dine
reſpondebunt quatuor ſigna ſecundi digiti medijs eorundem partibus:
Vnde & Fixa uocantur, quòd in illis complexio cuiuſlibet temporis firma
eſt
, &
fixa. Denique eadem ratione quatuor ſigna in poſtremo digito indica-
bunt
extremas eorundem temporum partes:
quæ quidem Communia appel-
lantur
, quia cum ſint extrema illorum temporum, commune quid habet quod
libet
tempus cum qualitatibus temporum ſubſequentiũ.
Hæc omnia ob ocu-
los
ſunt poſita in ſequenti formula.
33
# INITIVM # MEDIVM # FINIS
VERIS
# # #
AESTATIS
# # #
AVTVMNI
# # #
HYEMIS
# # #
# MOBILIA # FIXA # COMMVNIA
Tertia ratio eſt. Ex 48. imaginibus cœli, conſtellationibusve,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index