Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1concoquere, mollire, rarum efficere, dige­
rere, ſiccare, tandemque exurere.
Frigoris,
infrigidare, conſtringere, retinere, durum ac
crudum efficere, humectare, congelare.
Sic­
ci, ſiccare, aſperum, & durum efficere.
Hu­
midi, humectare, lene ac molle efficere.
Ali­
ter igitur condenſat frigidum, nam per ſe,
calidum verò per accidens, dum perpetuò
quicquid eſt tenuiſſimum digerit, craſſius re­
linquit.
Dum verò calor calefacit, diſſoluit,
opuſque ſuum auget, frigus denſum redden­
do impedit: ob id, vt ſuperiùs oſtenſum eſt,

maiora ſunt caloris, quàm frigoris opera,
& euidentiora ac celeriora.
Demonſtratum
autem eſt ſuperiùs, quoniam calor qualitas
eſt cœleſtis, frigus autem ſola priuatio, at­
que elemento propria.
Humidum verò ele­
menti qualitas, cuius priuatio ſiccitas eſt.
Priuationum autem actiones impedimenta
quaſi ſunt, non autem effectrices.
Dicun­
tur autem bifariam, vel cum ſubſtantia,
vel abſque ea.
Veluti ſpiritus quidem ſecun­
dùm ſimilitudinem prodit calor, à calore
autem calidum dicitur, non tamen fit.
Cali­
dum eſt, cùm calor ab ipſa generatione in­
ditus eſt, vt homo, planta.
Ignis igitur no­
mine quidem calidus, ſed verè calor eſt exu­
perans: nulla enim ſubſtantia ignis eſt, niſi
vt quòd corrumpitur.
Quod verò corrumpi­
tur, neque eſt ſubſtantia perfecta, ſed muta­
tur: neque ignis, ſed ignis ſubiectum.
Nulla
igitur qualitas effectiua eſt, propriè, niſi ca­
lor.
Humidum autem, quia miſcetur, agit
aut quia prohibet.
Verùm dices: Cur ſi ſic­
citas nil prorſus agit, quod calefacit cum
ſiccitate tantò vehementiùs agit?
Quia hu­
midum non habet, quod impediat.
Rurſus,
ſi humidum eſt, quòd impedit, calor autem
ſiccus purus eſt, cœleſtis cùm purus ſit, ſiccus
ergo erit, quamobrem non generabit.
Oſten­
ſum enim eſt ſuperiùs, calorem ſiccum ni­
hil generare.
Sed calor cœleſtis purus eſt per
ſe, cùm verò elemento miſcetur, fit humi­
dus.
At qui non omninò miſcetur, hic ſic­
cus eſt: non miſcetur autem, quia exube­
rans talis autem generationi aptus non eſt.
Non igitur omnis purus calor generat, ſed
qui generat, purus fuit: & ob id quòd pu­
rus, immiſcuit ſe elemento: & quia immiſ­
cuit, factus eſt humidus, id eſt, materiæ mi­
ſtus: omnis enim materia elementi humida
eſt, ſed terra minùs non enim conſiſteret.
Calor autem non poteſt quieſcere, ſed cum
motu neceſſariò iungitur: qualitas enim eſt
in diſſimili, quamobrem non poteſt mane­
re, ſed aliud generare: generatio autem in
ſubſtantia eſt: oportet igitur quod miſtum
eſt, motu generare ſimile: quod verò immi­
ſtum eſt, in alienam tranſire naturam:
quamobrem calor ſiccus cùm immiſtus ſit, à
materia quidem purus eſt, ſed non ab aliena
qualitate.
Manifeſtum eſt igitur calorem
ignis, & qui motu in animatis excitatur
eſſe ſiccum: & qui ſiccus eſt, impurum eſ­
ſe, non à materia: ſed ab aliena qualitate,
& ob id purum quidem generare, ignem
autem nihil generare.
Sed ( vt diximus )
& in calore, & in aliis videri multa fie­
ri, quia remouetur, quod prohibet.
Ergo
quæ præter has quatuor, & ab his fiunt
qualitates ſecundæ vocantur: extenuare,
vrere, trahere, molle aſperum, rarumque
efficere.
Tertiæ ſanguinem purgare, ſemen,

lac generare, oculis prodeſſe, aut Veneri,
aut ſterilitati.
Primæ qualitates ſubſtantiæ
ſunt elementorum, in mixtis partim ſub­
ſtantiæ, partim impreſſiones, cæteræ verò

accidentia vocantur.
Conueniunt omnibus,
ſed primis præcipuè, 4. ordines.
Primus,
cùm obſcurè ipſa qualitas percipitur.
Se­
cundus, cum manifeſtè ſed citra læſionem.
Tertius, cùm lædit, ſed tamen ferri poteſt.
Quartus, cùm minimè poteſt ſuſtineri. Hu­
ius inter qualitates opium ſit pro exem­
plo, inter ſapores ſiliquaſtrum, quòd lon­
gè acrius eſt pipere.
Hoc verò vtroque mo­
do, piper ſcilicet in 3. ordine mordentium,

& calefacientium reponetur.
Ergo cum hæc
miſcentur, adeò ad vnguem menſuram re­
tinere oportet, vt quod ſuperfluum eſt,
abiiciatur, quod noxium abſcondatur, vti­
le verò maneat.
Sic enim optimè medica­
mentum conſtruetur, cum iuuando fuerit

validiſſimum, quæ nocere debent, ex toto
ſopiuntur.
Hoc verò experientia cognitum
eſt, vnde perperam meo iudicio ad theria­
cem Andromachi tam longo vſu compro­
batam, auſus eſt quicquam Galenus ambi­
tionis cauſa ſuperaddere.
Cum verò ſenem
robuſtum iuueni feroci copulare ſciueris,
atque in amicitiam, & manuum complexum
reducere, tum ex amariſſimo hoſte fiet ami­
cus ſalutaris, per quem inuicti tyranni in 4.
horis, quod experiri vidi, è domo expellen­
tur, & 7, nominum beſtia, magno miracu­

lo, & minorum reliqua turba relinquet diu­
turnum hoſpitium.
Quòd ſi feroci, iuueni
Iani imago nigra coniungatur, beatum ho­
minem reddet.
Atque hæc maxima ſunt,
quæ ars præſtare poſſit: neque aliud optan­
dum, quàm quod nondum experti ſumus,
vt æther abſoluatur.
Verum in ſimplicium
medicamentorum electione, non leui cura
vtendum eſt.
Prætereo exeſa aut vitiata, vel
antiqua, nunc de propria loquor ſubſtan­
tia.
Velut in oleo, pinguique alio omni,
pars ſuprema eligenda eſt.
Pingue enim na­
tura leue eſt ac ſyncerum, quod igitur in
ſummo eſt, leuius eſt, ac ſyncerius, igitur
etiam pinguius.
Optimum igitur vinum ro­
bore probatur: quod in medio eſt robuſtius:
nam quod in ſummo eſt, ab aëre, & vaſe:
quod in imo, à vaſe rurſus ac fæce vitiatur.
optimum igitur medio. Mellis imum proba­
tur, quòd à dulcedine laudem mereantur.
Porrò dulciſſimum, quod denſum maximè:
maximè denſum quod grauiſſimum, grauiſ­
ſimum autem in liquoribus in imo reſidet
ſemper.
Mel igitur ſyncerum, quod & op­
timum, in fundo vaſis iacet.
Antiqua fuit
hæc inuentio, à Macrobioque recitata: ſed
medici talibus etiam ad ſatietatem vſque
abundant.
Ex actionibus medicorum ſub­

tiliſſima eſt nebulæ in oculo depreſſio, la­
pidis è veſica extractio: nam ſi paululum
aberraueris, pro luce cæcitas, pro ſalute
mors paratur: adeò tenui filo mortalium
bona omnia, malaque pendent.
Sed hic eſt
mos, hæc regula humanarum rerum omnium,
vt ſi quis rectè hæc ſecum reputet, minùs de

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index