Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 291 > >|
1paratione illa proportio oriatur, nam non ad corpora, quia neque
ad cœleſtia, neque mortalia, ut dictum eſt, niſi fingamus alia corpora,
quod eſt abſurdum, neque etiam ratione incorporeorum, nam non
poſſunt deſtruere ſe inuicem, quia inferior non poteſt tollere ſupe­
riorem, neque multo minus poteſt uelle.
Hoc eſt enim nefas cogita­
re, neque ſuperior inferiorem, quam producit quam amat: & ideo
dico, quod ſunt in proportione ſublimium, id eſt, ordine perfectio­
nis, qui conſiſtit in propinquitate ad primam cauſam.
exemplum,
Sol eſt longe perfectior ſua luce, quæ eſt ei propria, quia Sol eſt
ſubſtantia, & lux eſt proprium, & lux Solis eſt multo perfectior lu­
mine, cum ſit (ut dixi) lux proprium & in Sole, tanquam in ſubie­
cto, lumen autem extra & accidens.
Nec tamen dicendum eſt, quod
Sol ſit potentior luce, aut lux lumine, idem dico de anima & facul­
tatibus eius, & functionibus, inter quas nulla cadit proportio per­
fectionis, tamen differentia conſpicua eſt, & ideo poterit impediri
functio, & non facultas, et facultas tolli remanente anima.
Forſan di
ces, quod iſtę non ſunt ſubſtantiæ, & ideò oporteret, ut omnia in­
corporea Deo ſolo excepto eſſent accidentia, dico quod in incor­
poreis non eſt ſicut in anima, quæ eſt iuncta corpori, neque ut in So­
le quod eſt corpus, ſed tanta eſt perfectio producti incorporei,
quod ipſum eſt ſubſtantia.
Et ratio eſt quia ſubſtantia differt ab ac­
cidente uel ratione corporis, ut aqua à frigiditate, & hoc non eſt in
incorporeis, ut manifeſtum eſt, uel quia unum ſit ſubiectum alte­
rius, & ideò ſubſtantia, ut eſt principium comparationis, & in ſe
ipſa dicitur ſubſtantia, & ut comparatur ad extra & ad operatio­
nem ſuam, cuius eſt principium dicitur facultas: uelut uita cœle­
ſtis ſubſtantia eſt, ut uerò cœlum pulchritudine illius delectatum
mouetur ad obſequium, dicitur facultas in illa uita, & non eſt niſi
ſubſtantia, tamen ipſius uitæ adeo ut ſola ratione differant.
Tertia
differentia eſt, quia ſubſtantia non eſt in ſubiecto, ſed facultas eſt in
ſubiecto, uerùm in incorporeis, ut dixi, non differunt niſi ſola ra­
tione, uelut pater & homo, nam pater neceſſariò eſt homo, & eſt
ſubſtantia, ut ad aliud comparatur.
Quarta differentia eſt ratione
propriæ naturæ quæ non dependet, nam ſubſtantia non pendet
ſicut accidens & facultas, uerùm ubi genita fuit non amplius pen­
det: reſpondeo, quod in incorporeis producitur, & non repugnet
productio ſubſtantiæ, quia ſi non repugnat generatio hominis,
quod ſit ſub ſtantia, multo minus etiam incorporeorum.
Relinqui­
tur ut obijcias, quoniam ſubſtantiæ incorporeæ ſemper fiunt, er­
go nunquam ſunt ueræ ſubſtantiæ: ad hoc reſpondendum eſt per
interemptionem, nam de uera reſponſione non eſt hic locus, quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index