Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 316 > >|
1rum, non autem in generatione vniuoca in conſtituenda hypo­
theſi, vtriuſque generationis exemplum attulimus: etenim ex
crebro ſilicis, & ferri attritu ignis æquiuocè gignitur, hic ve­
rò ignis, æquiuocè genitus, alterum ignem vniuocè gignit, nunc
reſpondeo.
Forma ignis prius geniti non est mouens, & mota reſpe­
ctu eiuſdem, sed reſpectu diuerſorum: ad probationem reſpon
deo: forma prior nouum ignem generare potest, & leuitatem
efficere valet in ſubiecto tamen, in quo nouus ignis gignitur non
in ſuo proprio ſubiecto: leuitas enim prioris ignis ab eiuſdem
ignis forma non gignitur sed à generante: generans enim
ignem, ignis formam generat: leuitatem, motum, & cætera,
quæ formam neceſſario conſequuntur, ignis, à gener ante pri­
mo loco genitus nouum ignem gignit: cui dat formam, leuita­
tem, & motum.
Non est ergo eadem forma mouens, & mo­
tare ſpectu ſui ipſius; sed mota ratione generantis, & mouens
ratione ignis ſecundo loco geniti.
Falſa eſt ergo minor ſecundi
syllogismi ſi reſpectu eiuſdem intelligatur, & vera reſpectu di
uerſorum: tunc non ſequitur: eamdem numero formam eſſe
mouentem, & motam ratione vnius, sed tantum ratione duo
rum, & argumentum eſt ex quatuor terminis ideo conſequen­
tia
est omnino neganda.
Hoc argumentum eſt efficacissimum, vt videtis, & expli­
catio exitus illius eſt inuoluta; ideo abre fortaſſe non erit, ſi
illud in nouam formam redigatur: quo quantum illi roboris
inſit facilius intelligatur, sed arrigite aures viri doctissimi.
Forma vt forma mouet; forma, vt in materia mouetur:
ergo eadem forma numero eſt mouens, & mota: ergo eadem
forma numero mouet ſe per ſe: hæc postrema conſequentia pro
batur.
Mouens vt mouens per ſe & primo mouet mobile vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index