DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
129perueniant; manifeſtum eſt, potentiam vt duo in his pondus cen­
tum cochlea LM mouere.
Ex 1 huius de vecte.
Si igitur ſit cochlea QR helices habens in angulo DCE, & cir­
ca ipſam ſit eius mater S, quæ ſi pependerit centum, adiiciatur ST
manubrium quoddam, ſiue ſcytala; ita vt T in eadem proportio­
ne diſtet ab axe cylindri, vt NOP; patet potentiam vt duo in T
mouere S ſuper helices cochleæ.
nihil enim aliud eſt S, niſi pon­
dus ſuper helices cochleæ motum.
ſimiliter ſi S ſit immobilis, cir­
cumuertaturq; cochlea manubrio, ſiue ſcytala QX in eadem pro­
portione conſecta; fueritq; cochlea centum pondo (quòd qui­
dem, vel ex ſe ipſa, vel cum pondere V cochleæ appenſo, vel cum
pondere Y cochleæ ſuper impoſito centum pependerit) manife­
ſtum eſt potentiam vt duo in X mouere cochleam QR ſuper he
lices intra matricem cochleæ inciſas.
atq; ita in aliis, quæ cochleæ
inſtrumento mouentur; proportionem potentiæ ad pondus inue­
niemus.
COROLLARIVM.
Ex hoc manifeſtum eſt, quomodo datum pon
dus à data potentia cochlea moueatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index