Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 303 > >|
1prouenit à reſiſtentia medij locum non ſtatim cedentis, vs
ipſemet Philoſophus poſtea docet tex. 70. quod cum non
eſſet in vacuo, non poſſet reſiſtere; proindeque confeſtim de
loco ad locum cuncta proiecta transferri contingeret per
vnicum mutatum eſſe.
Quod ſatis eſt inſinuaſſe ad suaden­
das difficultates, quæ contra explicatam virtutem congere­
re plerique conantur.
Quæſtio Trigeſimaquarta.
Cvr neque parua valde, neque magna longè
proÿci queunt, ſed commenſurationem quan­
dam illa habere oportet ad id quod proÿcit?
An
quia neceſſe est, quod proÿcitur, & impellitur,
contraniti ei vnde impellitur quod autem
magnitudine ſua nihil cedit, c ut imbecillita­
te nihil contranititur, non efficit pròiectionem
neque impulſionem.
Quod enim muliò impellentis excedit vi­
res, haud quaquam cedit: quod verò multò eſt imbecillius, nihil
contranititur.
An quia tantum fertur id quod fertur, quan­
tum aëris mouerit ad profundum: quod autem non mouetur,
neque mouebit quippiam, accidit auiem illis ambo illbæc babe­
ve.
Valde enim magnum, & valde paruum, ceu non mota exi­
ſtant: alterum namque nihil mouet, alterum verò nihil mo­
uetur.
COMMENTARIVS.
Qvid in cauſa ſit quærit hic Ariſtoteles, vt neque
parua valde, neque magna nimis longè proijci queant,
ſed proportionem quandum habere debeant ipſa
proiecta cum proijciente.
Docetque primò id eſſe, quòd
in proiectione ſemper ac neceſſariò intercedat aliqua proie­
cti reſiſtentia, quæ tamen à proijciente vincitur, ea ſupera­
tur.
Vnde quod magnitudine ſua, ac pondero ſitate ita reſi­
ſtit, vt nihil cedat, nec eius renitentia valeat ſuperari; aut
ex oppoſito paruitate, & imbecillitate propria, nihil omni-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index