Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
271
272
273 171
274 172
275 173
276 174
277 175
278 176
279 177
280 178
281 179
282 180
283 181
284 182
285 183
286 184
287 185
288 186
289 187
290 188
291
292
293
294 189
295 190
296 191
297 192
298
299
300
< >
page |< < (175) of 434 > >|
277175HOROLOG. OSCILLATOR. gæ. Quæritur jam, quo loco hoc virgæ imponendum, ut
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
uno ſcrupulo primo acceleretur horologii motus, ſpatio 24
horarum.
Item, ubi collocandum, ut duorum ſcrupulorum
primorum ſit acceleratio;
item, ut trium, quatuor, atque
ita porro.
Ductis viginti quatuor horis ſexagies, fiunt 1440, quot
nempe ſcrupula prima una die continentur.
Ex his unum
aufer, quando unius ſcrupuli acceleratio quæritur:
ſuper-
ſunt 1439.
Ratio autem 1440 ad 1439 duplicata, proxime
eſt ea quæ 1440 ad 1438.
Ergo, ſi penduli ſimplicis, ſe-
cunda ſcrupula notantis, longitudo diviſa intelligatur in par-
tes æquales 1440, earumque 1438 alii pendulo tribuantur,
hoc præcedet alterum illud, in 24 horis, uno ſcrupulo pri-
mo.
Adeo ut hic p valeat partes 1438.
Quia autem pendulum horologii, ex virga metallica &
pondere appenſo compoſitum, iſochronum ponitur pendulo
ſimplici partium 1440;
invenienda primum eſt virgæ illius
longitudo, ex æquatione ſuperius poſita.
Erat nempe
{{1/3} a b + a c/{1/2} b + c} æquale longitudini penduli ſimplicis, quod iſochro-
num compoſito ex virga habente longitudinem a, gravita-
tem b, &
pondere affixo cujus gravitas c. Ergo ſi longitu-
do penduli ſimplicis iſochroni dicatur ſ.
Erit {{1/2} b ſ + c ſ/{1/3} b + c} = a.
poſitoque, ut hic, c = 50; b = 1; ſ = 1440; fiet, a = 1444 {4/5},
longitudo virgæ.
Jam, quia erat f = {1/2} p + vel @ {1/4} p p + {1/2} a b p + a c p - {1/3} a a b - a a c/d,
fiet f = {1/2} p + vel - {1/4} p p + 72962 p - 105061210.
Unde porro, ſi p ſit, uti diximus, partium 1438; invenie-
tur f = 1331 {1/2}, qualium nempe ſ, ſeu pendulum ſimplex,
ſecunda ſcrupula oſcillationibus deſignans, continet 1440.
Cu-
jus longitudo ſi pedum trium ſtatuatur, quos horarios voca-
vimus, habebit f uncias 33, &
3 unciarum uncias, quas
lineas vocant.
Vel, auferendo hanc longitudinem f à tota
trium pedum longitudine, ſupererunt unciæ duæ, lineæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index