Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[271.] CAP. VIII.
[272.] CAP. IX.
[273.] CAP. X.
[274.] CAP. XI.
[275.] FINIS.
< >
page |< < (55) of 760 > >|
27755LIBER II. ſimplicis ſimplex, et incorruptibilis ingenerabilisúe, incor
ruptibile ingenerabileúe, motiuũ eſt.
Cũigitur id quod mo-
uetur, non mutetur, etſi eſt corpus:
nec id quod mouet muta
ri poteſt corpore uacans.
Quare impoßibile eſt lationem
eſſe difformẽ:
etenim ſi ſit difformis, aut ipſa tota mutatur,
&
interdum celerior, interdũ tardior fit, aut ipſius partes.
Patet igitur partes difformes non eſſe: iam cnim distantia
ſtellarum in tẽpore infinito fuiſſet, ſi alia tardius, alia cele-
rius moueretur.
At nulla in distantijs aliter ſeſe habere ui-
detur.
At neq; tota mutari poteſt: remißio nanq; cuiuſq; ob
imbecillitatem fieri ſolet:
imbecillitas uerò, res eſt profectò
præter naturã:
etenim omnes imbecillitates, quæ in anima-
libus inſunt, præter naturam eſſe uidentur, ut ſencctus &

decrementum:
tota nanque fortaſſe constitutio animalium
ex talibus constat, quæ proprijs differunt locis:
nulla enim
partium eſt ſuo in loco.
Siigitur in hiſce, quæ prima
ſunt, non eſt id quod præter naturam ineſt (ſimplicia nanq;

ſunt, &
non mista, & ſuis in locis ſunt, atque nihil prorſus
eſt contrariũ ipſis) neq;
profectò imbecillitas erit in ipſis.
Quare neque remißio, neque intenſio:
nam ſi intenſio fue-
rit, &
remißio etiam erit. Præterea cancellos ctiam egre-
ditur rationis id quod mouet, uiribus carere tempore infini
to, &
rurſus alio tempore infinito uires habere: nihil enim
tẽpore infinito præter naturã eſſe uidetur:
& imbecillitas
res eſt, ut patet, præter naturam:
nec æquali in tẽpore præ-
ter naturam, &
ſecundum naturam eſt, nec omnino potens,
ac imbecille:
ſiuerò motus remittatur, infinito in tempore
remittatur neceſſe eſt.
At uerò neq; fieri poteſt in quippiã
ut ſemper intẽdatur, aut rurſus remittatur:
erit enim infini-
tus, indeterminatusq́;
ipſe motus: omne autem ex

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index