Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
1ctam viſualem lineam inſpicimus, qua tanquam recta regula melius verſuum re­
ctitudinem dignoſcimus; rectum enim recto dijudicatur.)
Quando ait (V num oculum literis admouentes) quando volumus inſpicere
num rectus ſit ſcripturæ alicuius verſus, oculum alterum altero clauſo, prin­
cipio, aut extremo illius verſus admouemus, vt hoc modo ſecundum longi­
tudinem, non autem è regione illum intueamur, ſic enim linea viſualis re­
cta, quaſi linea quædam materialis rectitudini verſus coaptata,illã examinat.
Libet his opticis Problematibus, auctarij loco, tractationem quandam
de Oculi pupilla, cùm ſit eiuſdem argumenti, apponere, in qua nonnulla
ſcitu digna, atque iucunda, ac nuper obſeruata traduntur.
De humani Oculi Pupilla.
Vt ea, quæ dicenda ſunt, facilius percipi poſſint, neceſſe eſt breuiter
oculi fabricam, in qua mirum totius naturæ Opificis artificium elu­
cet, auxilio ſequentium figurarum præmittere.
166[Figure 166]
A B C, cornea. ſpatium A B, eſt propriè corneæ pars tranſlucida.
E G F, vuea. H I, pupilla, ſeu foramen vueæ.
L M N O P, aranea, quæ medium orbiculum M N Q, ambit.
Referat ergò prima hæc figura humanum oculum, ſeu potius oculi ſe­
ctionem, qui nimirum diſſectus ſit ab anteriori, vſque ad poſteriorem partem
in duas æquas partes.
qua ſectione appareant omnes tunicæ, & humores,ex
quibus ille conflatur.
conſtat autem ſecundum Anatomicos ex tribus tuni­
cis, totidemque; humoribus.
verum figuram explicemus. Pedunculus ille C,
neruus eſt opticus è cerebro manans, ex quo tanquam ex radice totus ena­
ſcitur oculus.
Exteriori illa circunferentia A B C, ſignificatur membrana totum ocu­
lum complectens, quæ cornea propter duritiem appellatur.
cuius pars pun­
ctis A, B, terminata, inſtar Laternæ cornu, pellucida eſt.
hanc vulgò lucem
oculi, Medici Iridem maiorem appellant.
Media illa, & imperfecta peripheria E H I F G, vuea ab acini vuæ nigræ
ſimilitudine nuncupatur; eſt enim plurimum nigra.
hæc vbi ad partem cor­
neæ tranſlucidam A B, peruenit, eam quaſi fugiens intra oculum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index