Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1morte, vt re omnibus neceſſaria ſollicitus
erit, vitæque curam adhibebit diligentiorem.
At de his copiosè in lib de Fato, dictum eſt.
Sed cùm fines, & initia cunctorum lateant
nullam veram felicitatem inter mortales,
nihilque dignum admiratione in tanta mo­

le ſapienti videri debet, ſed omnia quaſi in­
ſomnium vnum, aut plura quæ delectant,
aut triſtitia breui, ſed tamen inani, nos af­
ficiunt.
Hæc ita ſe habent, vel dicente ora­
culo: ſed opinionem ſuam cuique relinqua­
mus, permittamuſque vana perſuaſione fe­
lices eſſe.
Verùm illud non negabunt, ſal­

tem hæc ſua maxima, has ingentes felici­
tates, minimis ex initiis oriri: eaque de
cauſa minima etiam quoque, qui in­
ter mortales felix videri cupit obſeruare
non tam decet, quam neceſſarium eſt.
Medicæ ſub­
tilitatis hi­
ſtoria.
Miſtionis
vtilitas.
Primæ qua­
tuor quali­
tates.
Cur corpora
viuentia ca­
lido, & hu­
mido conſtent.
Calor opera.
Frigoris ope­
ra.
Sicci & hu­
midi opera.
Calor cur
opera maio­
ra frigore
faciat.
Secundæ
qualitates.
Tertiæ qua­
litates.
Qualitates
omnes in
quibus diffe­
rant, & con
ueniant.
Quomodo
medicamen­
ta optimè
miſceantur.
Ænigma
vtiliſſimum.
Oleum ſum­
mam, vini
medium
mellis imum,
cur optima.
Omnes mor­
tales euentus,
tenuiſſimo ſi­
pendent, diſ­
crimineque
diſiunguntur.
Maxima
quique mi­
nimis con­
ſtant initiis.
Nubium
forma qua­
lis,
Ex operibus etiam artis ſubtiliſſima eſt
ratio vrendi, inter contemplationes pul­
ſuum ſcientia.
Sed ſunt & alia in aliis, quæ
placeant, & digna ſint admiratione: vt in
nubium natura: ſituſque.
Nam nubes om­
nes planas eſſe haud dubium eſt: tum quia
tales ſunt, videnturque in montibus, tum
quia ventis rectà feruntur: quod verò orbi­
culatum eſt, ſi rectà feratur, intùs inflecti­
tur ac diſrumpitur: tum etiam quia nulla
eſt cauſa, quæ hanc rotunditatem efficere
poſſit.
Sit igitur nubes GD, oculus verò H,
147[Figure 147]
punctus ſupra oculum A, cùm igitur DK
fuerit propter diſtantiam HK minima ob
angulum DHK, & ob proportionem par­
uam, quam obtinet ad HD, & HK, erit AD,
vt videatur contingere terram in K: eadem
ratione BL & CM videbuntur minores AH,
igitur ABCD, & AEFG, videbuntur por­
tiones linearum circularium contingentium
terram in G & D.
Nebula verò ipſa in A,
ſublimior, quàm in alia parte, ſenſim dehiſ­
cens, & quaſi ſphæræ ſeu orbis interna ſu­
perficies ac pars, ita quòd A punctus ma­
ximè diſtare à terra videbatur.
Atque ita
nubes ſupra caput altior, inde ſenſim
vſque ad terram videtur inclinata, quod
ſpectantibus ſemper apparet.
Quinimò cùm
hoc vbique contingat eodem tempore, ma­
nifeſtum eſt illam non rotundam, ſed pla­
nam eſſe.
Itaque cùm DK non videtur, tunc
nubes ea parte terram contingere apparet.
Hoc autem euenit, cùm HD, & HK, ſexa­
gies continent DK, at DK cùm ſit æqualis

AH, nunquam attingit 2000. paſſuum: igi­
tur neque nebula, nec pluuia plus, quàm
120000. paſſuum procul videtur, veriùs au­
tem ac exquiſitiùs non magis procul 100000.
paſſuum.
Hac igitur ratione nemo dicet
pluiſſe in Gallia, Mediolani ſi ſit.
Cùm ve­
rò plerunque tum maximè dum pluit, ne­
bulæ non aſcendant ad quingentos paſſus,
rarò pluuiam conſpicere longiùs 30000. paſ­

ſuum poſſumus.
Nubes, &
pluuia non
longius
100000
paſſuum vi­
dentur.
Ignes cur
ſurgere, &
occidere in
aëre delati
videantur.
Eadem cauſa ignes, qui per cœlum de­
feruntur, cùm nobis ſuperſtant, altiſſimi vi­
dentur: cùm verò oriuntur aut occidunt,
hærere terræ, non quòd deſcendant, aut aſ­
cendant, imò rectà feruntur æquidiſtantes
plano terræ ac finitori, ſed ex aſpectus va­
rietate id contingit, vt eò humiliores vi­
deantur, quò remotiores.
Sunt & ſubtilitatis opera in dictionibus,

in accentu, in orationeque.
In dictionibus
Zephyrus tribus modis quid dulce ſonat:
primò quòd z habet, ſecundò y, quas Lati­
ni non habent.
Neque aliquid lene Latini
adeò, nec Græci aliud habent: tertium eſt ſi­

gnificatum, quo molliſſimus ventus apud
nos Fauonius, idemque ſuauiſſimus intelli­
gitur.
Sunt & accentus ſubtilitatis maximæ
argumentum, cùm primò gens à gente, in­
de in eadem gente vrbs ab vrbe, & villa à
villa, & in eadem vrbe incredibile dictu re­

giones ſingulæ eis diſtinguantur.
Vires vo­
cum, vides quantæ ſint: duabus ſyllabis re­
gna corruunt, aut ſeruantur, occiduntur in­
noxij, euadunt nocentes, omnis humana ca­

lamitas ac felicitas conſtat.
In ſingulari cer­
tamine verbulum imprudenter effutitum,

optionem, victoriamque inimico largitur,
proferenti, necem, & vituperationem.
In le­
gatione inſolentia, temeritas, verbum incon­
ſideratè prolatum, tot bella, tot cædes, tumul­
tuſque efficit: regna euertit, vaſtaſque efficit
regiones.
Ergo ſubtilitas in omnibus impe­
rat, illiuſque vim ſentiunt res, prouinciæ, ci­
uitates, villæ, domuſque ſingulæ.
Itaque ma­
ior in legatis, quàm exercituum ducibus pru­
dentiæ neceſſitas.
Hi enim inter mala, quod
minùs videtur, plerunque eligere docent, illi
verò ne mala eueniant prohibere poſſunt.
Pernicioſior tamen videtur ducis temeritas,
quoniam exitum habet propiorem.
Zephyrus
vox dulciſ­
ſima.
Accentuum
vis.
De ſic &
non.
De duello.
De legatio­
ne.
In oratione autem, affectata moleſta eſt,

quæ ſpontè fluit iucundiſſima.
In his namque
ars, naturam dum imitatur, ab artis ſuſpicio­
ne diſcedit, & liquidior fluit.
Sed ſunt ſeptem
modi ſubtilitatis in oratione, quorum ſingu­

li eam reddunt obſcuriorem.
Primus à diui­
ſione Grammaticus, metuo, me tuo, me tu o.
Secundus Sophiſticus, vt, falſum dico. Ter­
tius Mathematicus, hicque triplex: vel con­
iunctus, vt quis in circulo punctus periferiæ
proximior: vel ab aſſumptis, velut an aſſump­
ta in demonſtratione ab Archimede per eli­
cas de recta æquali circuli periferiæ oſtendant:
vel à demonſtratis, vt an regula cubi æqualis
rebus, & numero poſſit eſſe vna generalis.
Phyſicus quartus eſt, hicque duplex, à re, à
cauſa.
A re, an dentur rerum nouæ ſpecies
ſingulis temporibus.
A cauſa, an cœli motus
eccentricis conſtet circulis.
Quintus, conſiſtit
in continuitate orationis, vt in libello de
Animi immortalitate, cùm ſenſim hominem
è re in rem trahimus.
Sextus, eſt ex genere in
genus traſitus, vt cùm cochlea haurire aquam
docemus, quia dum circumuoluitur pars ina­
nis inferior, redditur plena.
Septimus eſt ex
lege: abſolutus non ſit, qui dimidium non
obtinet ſuffragiorum: damnatus non ſit, qui
duas partes ex ſuffragiis non obtinuerit.
Cæ­
teri tamen cùm multi iniudicati manerent,
lege alia cenſentur abſoluti vel damnati,
vt quiſque proximior fuerit numero ſuffra­
giorum.
Duodecim ſunt iudices, quidam
damnatur à ſeptem, abſoluitur à quinque.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index