Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1retur vniuersè: nanque non tantum de eo concludi poteſt, à ſe non moueri primò cuius motus

pendet à partibus; verùm etiam de illo cuius motus ab alio quocunque proficiſcitur: nil eſt enim à
quocunque moueatur, quod à ſe primò cieri poſsit.
Ita committitur error ſecundus in vniuerſali
ex huius viri ſententia: ſi ratiocinatio colligatur, vt iam dictum eſt, de eo quod mouet ſeipſum.
Hæc ille, obiiciebat, tantumque. tribuebat hiſce ſuis argumentationibus, vt aliis omnibus repudia­
tis, afferret ipſe diuerſam interpretationem quam tamen auctoritate Simplicij profiteretur.
ea verò
ſic habet, vt de mobili à ſe primò verba fiant, non quidem, quia totum materialiter ſumptum mo­
ueat ſeipſum, ſed quia diuidatur in duas parteis quarum altera ſit mouens, altera aut mobilis: ra­
tiones verò ſic conſtruantur.
Omne diuiduum mouetur ab alio. Omne quod mouetur eſt diui­
duum.
Ergo omne quod mouetur, ab alio monetur. Conſtitit aſſumptio 6. Phyſ. Propoſitio
verò euidentiam ex eo conſequitur, quia ſiquid à ſeipſo moueretur, idem foret actu ſimul, & po­
teſtate.
Sequitur igitur, vt omne quod mouetur, è duplici natura conſtet, altera quidem quæ
moueat, atque altera quæ moueatur.
Attamen & hæc interpretatio peruerſa, & omnium peſsima
habenda eſt.
Nam cùm Ariſtoteles iis omiſsis quæ manifeſtum motorem habent qui diſtingui­
tur à mobili, de illis tantum verba faciat, in quibus id obſcurum eſt: ipſe aſſumit rationem quæ
communiter ad omnia pertinet quæ mouentur: quandò neque illa etiam poſsint habere idem ſubie­

ctum, quod actu, & poteſtate ſimul eſſe poſsit.
Prætereo quoque, quòd Ariſtotelem faciat redun­
dantem qui iterum repetat eandem demonſtrationem, aut mutilum, quia medium prætermittat
quod cum ſua demonſtratione congruit, & quantum eſt merito ſui prorſus ignotum: necnon,
quòd ex diuiſione mobilis ea duplex natura probetur, quia diuiſio ſecundùm quantum nos illò
minimè perducit, ſed diuiſio ſecundùm parteis quæ complent eſſentiam, vt ipſi arbitrantur: quoniam
tale mobile aſſumunt, quod in eiuſmodi parteis diuidatur; atqui de tali diuiſione nondum men­
tio facta eſt.
Et apertè ſignificauit nobis Ariſtoteles ſe verba facere de diuiſione ſecundùm quan­
tum, vbi accepit eſſe contigua, vel continua mouentia cum mobilibus.
Neque dum certè perſpi­
cuum erat in ea methodo tale mouentium genus.
Quoniam autem in eodem ſenſu ſumitur ea
propoſitio ab aliis eiuſdem ſectę viris; hîc itidem non grauabimur illa proferre quibus liquidò
conſtet Ariſtotelem hoc loco parteis quanti conſtituere.
Etenim ſtatuitur eiuſmodi pars moueri
& quieſcere, atque inter mouendum agitari.
quod ab indiuidui natura maximè abhorret; eoque. ma­
ximè, ſi moueatur primò.
Neque enim hoc tali parti denegatur, quantum eſt ex eorum vi quæ aſſum­
pta fuerunt.
Prætereà, niſi pars illa quæ primò mouet, eſſet quanta; non efficeretur motum infi­

nitum fieri in tempore finito, vbi deinceps moueantur prima mouentia, quòd ex indiuiduo ma­
ius, vt noſti, non fiat.
Itaque ob eam cauſſam partes quanti in illa demonſtratione continentur.
Neque tibi moleſtiam pariat, quia Philoſophus a item incorporeis ἁπτεσθαι .i. tangere, aut συνε­

χῆ
.i.
continua tribuerit. hæc enim de illis metaphoricè prædicantur, ſiue ad vnum. Quapropter cre­
dendum fuit hæc de talibus propriè fuiſſe propoſita, nec aliter in ea methodo fieri potuiſſe, quia
nondum cognitum foret eſſe tale mouentium genus, ſed poſteà longo demonſtrationum tractu
conficiendum fuerit.
Ita id in quo ſeipſi tantum extulerunt, ſiue magno negocio collapſum eſt.
Veruntamen hæc ex conſequentibus melius cognoſcentur.
H
A
B
C
D
E
F
G
a 8. Phyſ.
Demonſtratio 7. Phyſ. in ſua primordia reſoluitur, & aliorum argumenta diluüntur. Cap. XV.
RELIQVVM eſt nunc, vt aliorum ſententiis confutatis, iudicium noſtrum breuiter in me­
dio afferamus, & cętera perſequamur quæ ſunt huius negocij.
Nanque & doctoris illius
eximij rationes diluëndę ſunt, & de noſtrę demonſtrationis genere quærendum eſt.
Cùm igitur
à nobis dictum ſit Ariſtotelis rationem eò pertinere, vt intelligamus nil ſeipſum mouere primò,

hoc eſt, vt quatenus mouetur, etiam ſeipſum moueat, & nil eſſe ſibi cauſſam propriam, &, vt aiunt,
adæquatam ſui motus Ariſtotelis conſilium exponendum eſt, & illò demonſtratio dirigenda quò
contendit.
Hoc autem fuerat optimo iure veſtigandum. proptereà quòd cùm omnem quod eſt per
accidens, ſiue per aliud, ad id referri videatur quod eſt per ſe & primò; propter quod etiam cę­
teris attribuitur: cùm inter ea quæ mouentur, illa ſint, quæ mouentur ab alio; neceſſe item erat,
vt aliquid eſſet quod à ſeipſo moueretur.
At id quod à ſeipſo moueri poteſt, dupliciter ſe habe­
re noſtra cogitatio comprehendit, vel quia moueatur à ſeipſo primò, vel etiam quia conſtat è duab.
partibus quarum altera à ſibi contigua proximè moucatur. Quoniam ergo dubium eſſe potuit,
vtrùm quippiam à ſeipſo moueretur primò, nec'ne: illud ab Ariſtotele ante alia quæſitum eſt, atque
concluſum, nullo modo fieri poſſe, vt quicquam à ſeipſo moueretur primò, ſed ſi moueatur, ne­
ceſſe ſit illud ab alio moueri, quod tamen non procedat in infinitum, atque adeò vt ad aliquid per­
ueniendum ſit quod moueatur quidem, ſed non moueatur ab alio.
Verùm, quia nil poteſt à ſeipſo
moueri primò, ſic moueatur; quoniam diſtinguitur in duas parteis, quarum vna per ſe mouet, altera
verò per ſe mouetur.
Itaque tale erit principium mouens, nec quidem ſimpliciter, verùm id quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index