Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1violentum: neutrum abſolutè naturalem, neutrum abſolutè
violentum: non ego ſanè oppoſitum cenſui, aut ex ijs,
quæ dixi, cenſere ſum viſus; tametſi cenſens illum præ
iſto eſſe maximè naturalem, iſtum præ illo maximè
violentum, dixi videri illum mihi cenſeri poſſe natu­
ralem, iſtum cenſeri poſſe violentum, vtrumque nem­
pe κα χὺ.
VII. Idem porrò dicendum eſt circa id, quod miraris
de volutione globi ſupra planum. Neque enim dixi il­
lam eſſe abſolutè naturalem, quaſi nullo modo ab alio
ſit: ſed ſolùm comparatione motus, quo globus per
aërem tranſadigitur, quique ſit præſertim dicendus
violentus.
Scilicet globus, quà globus eſt, ſeu ex figuræ
ſuæ natura, ad volutionem eſt comparatus, imò com­
paratiſſimus; volutionem, inquam, quæ peragitur non
modò in loco, ſeu ſupra axem ſuſtentantem, vt Ariſto­
teles admittit: ſed maximè etiam per locum, ſeu ſu­
pra planum horizontale, quod & ſuſtentat, & nihil
reſiſtit; cùm aliunde tamen ex eodem Ariſtotele, nul­
lum ſit corpus globo ineptius ad motum εἰς ωὲν
antrorſum, & qualis eſt eorum, quæ per ſe mouentur.
Heinc proinde ſit, vt de globo ſupra planum conſtitu­
to liceat dicere, illum ad motum ſupra planum, ſeu ad
volutionem ita propendere, vt minimo pulſu, ac ve­
luti nutu talem motum ſubeat, ipſoque ita afficiatur,
vt depoſiturus illum nunquam ſit, niſi planum defece­
rit, aut facta aliunde fuerit reſiſtentia.
Niſi verò ille
motus non eſt dicendus maximè ſecundum mobilis
naturam, qui ſemel inditus, ſit ex ſe perpetuus, ac præ­
tereà æquabilis, vniuſque tenoris? At, inquis, natu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index