Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (241) of 525 > >|
278241Ioan. de Sacro Boſco. Solent etenim auctores vitam animãtium in quatuor præcipuas ætates diſtri
11Qua tuot
præcipuæ
æta@es ani-
mantium.
buere:
In prima aiunt dominari humiditatem, ut uidem us in pueris: In ſecun
da caliditatem, ut conſtat experientia in iuuenibus &
adoleſcentibus: In ter-
tia ſiccitatem, ut cernimus in uiris iam perfecta ætate conſtituris:
In quarta
deniq;
frigiditatem, ut conſpicuum eſt in ſenibus. Verum hæc Ptolemæi ratio
locum ſolummodo habet, &
vim in regionibus, quæ recedunt ab Aequatore
verſus ſeptẽtrionem.
Si enim proponeretur illis, qui habitant ultra Aequino
ctialem circulum uerſus Auſtrũ, nullius eſſet momenti.
Probaret enim in Zo-
diaco initium debere ſumi a principio ♎.
Vt enim nobis, Sole exiſtente in ♈
eſt Ver, ita illis, Sole exiſtẽte in ♎.
Et ſicut nobis incipit Aeſtas, Sole exiſtẽte
in ♋, ita illis fit Aeſtas, Sole ingrediente ſignũ ♑.
Et denique omnia, quę no
bis accidunt in quibuſuis ſignis, eadem illis contingant in ſignis oppoſitis ne
ceſſe eſt, ut facile uideri poteſt in ſphæra materiali.
Nõ eſt tamen idcirco par
uipendenda hæc ratio, tum quia Ptolemæus, &
alij Aſtronomi, qui hiſce ſi-
gnis nomina impoſuerunt, &
ordinem inter ea ſtatuerunt, in regionibus, quę
ab Aequatore in ſeptentrionem deflectunt, habitarunt, ut mirum non ſit, eos
rationem habuiſſe huius partis ſphæræ Septentrionalis, in qua nimirum cur-
ſus ſiderum obſeruarunt;
tum etiam, quia pars hæc Septentrionalis dignior
eſt, ac nobilior parte Auſtrali, quod ſatis indicat ſtructura, ac diſpoſitio Vni-
uerſi.
Eſt enim pars Septentrionalis dextra, quoniam eſt ſemper Soli exorien-
22Pars Vni-
uerſi borea-
lis ex dex-
tra.
ti ſupra Horizontem quemcunque ad dextram;
Auſtralis uero eidem ad ſini-
ctram.
Quod etiam ex eo conſtare poteſt, quod pars cęli Septẽtrionalis mul-
to pluribus ſtellis prope polum arcticum eſt exornata, quam Auſtralis, cum
prope polum antarcticum nullæ ſtellæ exiſtant, ut ſupra dictum eſt.
Alia ratio eſt. Cum in Zodiaco quatuor ſint puncta principalia, quæ Car
33Quatuor
puncta Gar
din alia in
Zodiaco
quæ.
dinalia dicuntur, quibus totus Zodiacus in quatuor quadrantes diſtribuit@r,
quorum ſinguli ſingulis quatuor anni partibus, Veri ſcilicet, Aeſtati, Autum-
no, atque Hyemi, correſpondent, ut dictum eſt;
nempe principium ♈, princi
pium ♋, principium ♎, &
principium ♑: quorũ quidem duo, videlicet prio-
cipium ♈, &
♎, dicuntur æquinoctialia, duo vero, nimirum principium ♋, &
♑, Solſtitialia:
Non iniuria, aut temere ab aliquo horum exordiendum eſſe,
44Principium
Arietis no-
bilius eſt re
liqu@s trib@
punctis Cat
dinalibus.
Aſtronomi ſtatuerunt.
Quare ex illis omnium nobiliſſimum deligendum
fuit, nempe principium ♈.
Hoc enim nobilius eſt duobus punctis ſolſtitiali-
bus:
Nam Sol exiſtens in quolibet punctorum ſolſtitialium breuiſſimos pa-
rallelos deſcribit, &
maximam facit dierum, noctiumq́. artificialium inæqua-
litatem:
Vnde minus præſtantia ſunt puncta ſolſtitialia punctis æquinoctia-
libus.
In his etenim Sol dec urrens æqualiter diſtat ab utroq; mundi polo pa-
rallelum deſcribit maximum, dies adæquat noctibus, producit maximã tem-
periem, atque (quod diligenter animaduertendum eſt) in omnibus mundi par
tibus conſpicitur in ſpacio 24.
horarum, etiam ſub polis mundi, quod in nul-
lo alio puncto Zodiaci fieri poteſt.
Idem quoque principium ♈, nobilius eſſe
principio ♎, ex eo conſtare poteſt, quod Sol in eo exiſtens producat Ver in
parte Septentrionali, ingred.
aturq́ue ſigna, quæ ab Aequatore verſus Septen
trionem declinant, ſeu partem cæli Septentrionalem, quæ nobilior eſt parte
Auſtrali, ut diximus.
Vltima ratio propria eſt quorundam Aſtronomorum, qui dicunt ratio-
ni maxime conuenire, ut inde initium capiatur in Zodiaco, ubi Sol in princi-
pio mundi, quando creatus eſt, extitit:
Atqui ueriſimile eſt, aiunt,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index