Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1mobile, & mouet hoc mobile per ſe, & ſi non primo. Mobile
vt mobile per ſe & primo à mouente mouetur; ab hoc mouen­
te per ſe ſaltem, & ſi non primo: sed eadem forma numero
eſt mouens & mota: Ergo eadem forma numero, vt mouens
per ſe saltem, & ſi non primo, ſemetipſam mouet vt mota eſt.
Confirmatur: quiquid per ſe & primo ineſt ſuperiori, per
se ſaltem, & ſi non primo cuilibet inferiori inerit; vt partici­
patio rationis, & ad riſum propenſio per ſe & primo inſunt
homini, per ſe ſaltem, & ſi non primo cuilibet particulari ho
mini inerunt, sed mouere per ſe, & primo ineſt mouenti per
ſe, & primo: &: moueri per ſe, & primo inest mobili per ſe,
& primo: Ergo mouere inerit huic mouenti, & moueri huic
mobili per ſe ſaltem, & ſinon primo.
Cæterum ſimplex for­
ma elementi eadem numero eſt mouens reſpectu ſui, & est
mota reſpectu ſui; quia forma, vt forma totum mobile mouet,
& ſe ad motum totius, ad motum medij, ad motum materiæ
motæ, &c.
Ergo à ſe ſaltem per ſe & ſi non primo eadem for­
ma numero mouetur, quod eſt falſum & abſurdum.
Reſpondeo idem ſemetipſum per ſe, & ſi non primo ciere
poteſt, & ideo rem falſam, & abſurdam argumentum non
concludit.
Si quis tamen vrgeat, & oſtendere conetur, fieri non poſſe,
vt eadem forma ſimplex numero ſe ipſam moueat, ne ſit actu,
& facultate ſimul propter principium ab omnibus datum;
vt meminit Auerroes libro destructionum contra Algaze­
lem diſputatione prima ſolutione primi dubij, & diſputatio­
ne ſexta ſolutione ſexti dubij, propter hunc reſpondendum
alio modo est.
Mouens per ſe primo mouet per ſe primo, mobile per ſe
primo (arrigite aures acutissimi viri, nam id materia, qua

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index