Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
271
271
272
272
273
273
274
274
275
275
276
276
277
277
278
278
279
279
280
280
< >
page |< < of 303 > >|
1no reſiſtit, nequit aliquo pacto proijci, aut ab alio moueri.
Qua in ſolutione illud non paruam continet difficulta­
tem, quod quæ nihil contranituntur, ſiue reſiſtunt, proijci
minime poſſe Philoſophus velit.
Cum potius ab experien­
tia inferri videatur contrarium.
Nam ſi quæ minus reſiſtunt
facilius mouentur, multò magis, longèque facilius quæ nihil
reſiſtunt abſolutè poterunt proijci, ac moueri.
Pro huius autem difficultatis explicatione, atque intelli­
gentia duo hic animaduertere oportet: Vnum eſt totam ra­
tionem ſucceſſionis in motu, qua conſtituitur propriè mo­
tus, ac diſtinguitur à mutatione inſtantanea, quæ fit tota ſi­
mul, prouenire ex reſiſtentia corporis moti, quæ non niſi in
tempore ſuperatur.
Alterum verò eſt reſiſtentiam proie­
ctorum in motu locali partim prouenire ab effectu grauita­
tis, aut leuitatis quo ipſa proiecta diuerſas in poſitiones ten­
dunt, atque inclinantur: partim quoque ab aere expellen­
do, vt ipſa dum feruntur, in eius locum ſuccedant, ita vt re­
ſiſtant motioni proijcientis, eò quod moueri nequeant niſi
mouendo aerem circumfuſum, quem debent expellere, &
in cuius locum debent ſuccedere.
His ergo præmonitis, liquidò conſtat, quod ab Ariſtotele
dictum eſt, nimirum proijci non poſſe, quæ nihil reſiſtunt.
Tum quia proiectio, ſeu proiecti latio non eſſet propriè mo­
tus, nec fieret in tempore, ſed in inſtanti, quod eſt contra
experientiam: tum etiam quia vbi non adeſt reſiſtentia,
nec eius cauſa poteſt adeſſe, quæ in proiectis eſt circumob­
ſiſtentia medij expellendi, & inclinatio grauitatis, aut leui­
tatis eorum.
Quæ autem nec grauitatem, nec leuitatem
habent, nullamque medij circumobſiſtentis repugnantiam,
nullam pati poſſunt violentiam qualis eſt ea, quæ infertur
per impetum in ipſa proiecta grauia,aut leuia.
Licet itaque
defectus reſiſtentiæ per ſe, & abſtractè loquendo, non impe­
diat, ſed potius iuuet actionem agentis: nihilominus tamen
in propoſito, cum arguat incapacitatem quandam ſubiecti
ad recipiendum impulſum proijcientis per vim illatam, &
ſuperan dam aliquam intermedij contrarietatem, ſufficit vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index