Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
271
271 (259)
272
272 (260)
273
273 (261)
274
274 (262)
275
275 (263)
276
276 (264)
277
277 (265)
278
278 (266)
279
279 (267)
280
280 (268)
< >
page |< < (266) of 672 > >|
278266Diſſertatio Nona. meretur; nimia autem plurimorum corporum violenta compreſſio
fieret, cum tam multa corpora in omnem plagam moueantur:
id
quod longè maiorem perturbationem inueheret, &
motibus ob-
ſiſteret magis, quàm ſi trahatur, aut diſtrahatur corpus proxi-
mum vſque eò, dum aliud ſuccedere valeat.
Quapropter ſi Natura
à corporum penetratione, hoc eſt à Nimis Pleno, abhorret, ideo-
que à corpore corpus impellitur, ſi opus fuerit, quidni &
Va-
cuum reſpuat, atque, ſi itidem opus fuerit, corpus à corpore
trahatur?
Porrò an ſatis fuerit corporum quaſi in orbem redeun-
tium Circumpulſo ad amoliendum Vacui periculum, atque ad
excludendam omnem tractionis aut diſtractionis neceſſitatem,
modò ne diſputemus;
aliò enim auocaremur per multa vagantes.
Quid verò aëri peculiare ſit præter reliqua Elaſmata, quibus fa-
cultas elaſtica tribuens vim ſe reſtituendi in naturalem partium
poſitionem, non ſolùm illa explicat, ſi comprimantur, ſed etiam
contrahit, ſi diſtrahantur, hoc validioribus argumentis proban-
dum potiùs eſſet, quàm ſimpliciter aſſerendum.
Niſi fortè pu-
tent aërem nullo raritatis termino naturaliter coërceri, ſed poſſe,
(immò &
poſtulare, ſi ſemper aliquam patitur compreſſionem)
ſemper magis &
magis rareſcere. At ſicuti cœteris corporibus
certum raritatis, ſeu extenſionis modum Natura conſtituit,
æquum eſt eaſdem leges aërem ſubire;
Si igitur præter naturam
diſtractus aër dilataretur, nonne, ceſſante extrinſecâ vi, ſe ad
naturalem ſtatum contraheret?
Quapropter, ne ad aliena digre-
diamur, ſtatuamus aërem in Recipiente relictum poſt exhauſtam
illius partem factum præter Naturam rarum conari ſe aliquate-
nus reſtituere diſtrahendo alia corpuſcula, ſi qua proximè adhæ-
reant, quæ attrahi atque diſtrahi patiantur;
prout de flammæ
&
carbonum igniculis dicebamus.
Dand. Cohęrent hæc cum Experimentis 12 & 13; cum enim
accenſus funis, quo ignis bombardarum fomiti adhibetur, mini-
mo humano digito craſſitudine æqualis immiſſus fuiſſet in Reci-
piens, vniuerſum vas occupauit fumus, qui agitatione antliæ
paulatim ſimul cum aëre exhauſtus eſt:
*Cum primùm exerceri*
*cæ pit antlia, funis perfectè accendi videbatur, ſenſim verò ma-*
*gis magiſque obſcurè ardere cæpit, etiamſi aëre fumoque celeri-*
*ter exbauſtis vas minùs opacum, &
comprimenti materiâ magis*
*depletum reddertur:
ignis tamen in fune lentè tantùm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index