Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 303 > >|
1ex eo nulla fieri poſſit proiectio, vt Ariſtoteles aſſerebat. Vn­
de colligitur in orbium cæleſtium circumuolutione nullam
ab intelligentijs impetus qualitatem in illis produci; cum
nec illi ſint alterabiles nec grauitatem, aut leuitatem habeant,
ſiue inclinationem aliquam ad reſiſtendum impulſui, patien­
damque
formam contrariam, aut violentiam ab impulſore.
Sed contrà adhuc vrgeri poteſt, quia ex præfato diſcurſu
tantum concluditur, iuxta rerum ordinem fieri non poſſe
grauium aut leuium proiectionem abſque aliqua reſiſtentia,
qua data non ſequitur, vt quò minorilla fuerit, eò minus cor­
pora proijci valeant; ſed potius oppoſitum.
Nam quæ mi­
nus contranituntur, facilius ſuperantur, longiusque propterea
proijci poſſunt.
Cumque parua valde, ſua imbecillitate mi­
nus contranitantur, reſtat vt facilius ſuperari debeant, lon­
giusque
à proijciente emittantur.
Reſpondendum tamen eſt iuxta prædicta, corpora valde
parua minus quidem reſiſtere imbecillitate ſua, eo quod mi­
norem habeant grauitatem, aut leuitatem; ex eadem autem
magnitudinis paruitate naſci minorem capacitatem illorum
ad recipiendum impulſum, quo pellere poſsint circumobſi­
ſtentem aerem, vel aquam, & in eius locum ſucceſsiuè abeun­
do ſuccedere.
Impulſus enim, ſicut omnis alia ſimilis qua­
litas, minus ex natura ſua imprimi valet in parua quantitate,
quàm in maiori, minusque in leuiori, ac rariori, quàm in gra­
uiori, ac denſiori.
Siquidem multiplicantur partes quali­
tatis ad multitudinem partium quantitatis, quæ ſanè plures
ſunt in maiori, ac denſiori materia, quæ propterea etiam fit
grauior.
Ad agendum verò non tantum valet, ac requiri­
tur proportionata quædam intenſio qualitatis actiuæ, ſed
etiam extenſio; vt patet in paruo, aut magno lumine vel ca­
lore, qui licet ſit ſemper æquè intenſus in igne.
minus ta­
men, aut magis operatur iuxta maiorem, aut minorem ex­
tenſionem, quam habet in magno, vel paruo igne.
Quare
huiuſmodi minuſcula corpora, de quibus loquebamur, poſt
acceptum impulſum adhuc imbecilliora remanent, quam
alia grandiora ad ſuperandam reluctantiam intermedij per

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index