Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 360 > >|
1ralis nondicitur motus, niſi ab interno principio, ipſaque rei
natura effectiuè procedat.
Sed quid-ni ille quoque di­
catur, qui ab externo eſt, effectiuéque ab alio eſt; ſi mo­
ſecundum mobilis naturam, ac diſpoſitionem, non ve­
rò contra illam ſit; & quaſi fiat, quod dicitur, σοντ
ὀτων; inſtigare iam feſtinantem? Et nonne ipſe
fateris cum Ariſtotele motum rerum grauium eſſe na­
turalem, quem ille tamen vult ab externo, non ab in­
terno eſſe principio?
Et nonne proinde eius verba
ſunt, τ ἐπ̓ ἄλλου χινουμόων, τὰ μ̄́̓ φύσ, τὰ δ
ὰ φύσιν χίν; eorum, quæ ab alio mouentur, alia qui­
dem naturâ, alia verò prater naturam moueri? Ac ad­
uerti quidem, imò expreſsè dixi, alias globi parteis deor­
ſum tendere, alias ſurſum: ſed & hoc ipſum eſt, quod fa­
cere cenſui ad æquabilitatem motus; vt dum globus
non ampliùs ſurſum, quàm deorsùm, nec deorsùm,
quàm ſursùm fertur, motusinterim abſque vlla aut ac­
celeratione, aut retardatione perſeueret.
Quod inter­
ſeris verò de corporum cæleſtium motu, quaſi dicendum
conſequenter fuerit, moueri eorum ſingula à ſingulis ſui
formis, ſeu naturis; id licet recipiam, non video ecquid­
nam incommodi ſit: cùm & graues Doctores ſint, qui
motrices illas Ariſtotelis Intelligentias reſpuant; &
Ariſtoteles ipſe, non modò fateatur moueri cælum à
ſeipſo, ſcilicet tanquam ἔμφυχὸν animatum, atque
adeò habens in ſe motus ſui principium: ſed etiam
contendat Separatam ſubſtantiam non mouere cælum
vt Efficientem, ſed vt Finem, ac instar rei, quæ appeti­
tur, ὡς ὁεχτὸν, quod nunc dicimus μφιχ
mouere.
Atque id quidem, vt præteream, commodius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index