Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
quæ profectò nullo pacto percipi poteſt ab animali­
bus.
Imò etiam conſtrictiones non perpetuæ, vt sunt
illæ quæ fiunt à noſtris veſtimentis ob conſuetudinem,
paſſionem dolorificam minimè afferre ſolent.
Cap. 6. non
dari attracti­
onem.
Cap. 3.
Reſoluitur
ſuperior dif­
ficultas.
Cap. 6 non
dari attracti­
onem.
PROP. CXXIX.
Ceſſante in vna parte aeris compresſione humores, & mol­
lis carnes impelli debent intra cucurbitulam.
HIs præmiſſis animaduertendum eſt, quòd nouus
effectus flexionis, aut diuiſionis continui, vel
contuſionis in animali duplici modo produci poteſt,
aut quia ſuperuenit noua cauſa impellens vnicum ani­
malis latus, aut quia deficit ibidem vis illa compreſ­
ſiua fluidi ambientis, quæ reliquas omnes animalis
partes conſtringit, comprimitque, & quæ hactenùs
ob conſuetudinem non percipiebatur.
In primo caſu
mirum non eſt effectum contuſionis doloriſque tribui
impellenti virtuti ſuperuenienti; at in ſecundo caſu
fallacia oriri poteſt ex phantaſia præiudicata, ſcili­
cèt exiſtimabitur defectum comprimentis fluidi iņ
vno latere tractionem, & ſuctionem procreare, quan­
doquidem
nemo perſuadebitur, quòd oppoſita com­
preſſio facta à fluido ambiente, cuius actionem num­
quam percepit ob aſſuetudinem, contuſionem, aut
impulſionem ſanguinis, & carnium efficere vnquam
potuiſſet.
Nec deſunt exempla quibus hoc confirma­
tur.
ponatur Rana infra aquam, vel hydrargyrum de­
merſa, conſtat eam vndique ſtringi veluti prælo à flui-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index