DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
130
Oſtenſum eſt igitur pondus à cochlea moueri
tamquam à cuneo percuſsionis experte: loco e­
nim percuſsionis mouet vecte, hoc eſt ſcytala, ſi­
ue manubrio.
His demonſtratis liquet, quomodo datum pon­
dus à data potentia moueri poſsit.
quòd ſi vecte
hoc aſſequi volumus; poſſumus & dato vecte da
tum pondus data potentia mouere.
quod quidem
in nullis ex aliis fieri poſſe abſolutè contingit: ſiue
ſit cochlea, ſiue axis in peritrochio, ſiue trochlea.

non enim datis trochleis, neq; dato axe in peri­
trochio, neq; data cochlea, datum pondus à data
potentia moueri poteſt, cùm potentia in his ſem­
per ſit determinata: ſi igitur potentia, quæ pondus
mouere debeat, hac minor ſit data, nunquam pon
dus mouebit.
poſſumus tamen dato axe, & tympa­
no abſq; ſcytalis datum pondus data potentia mo­
uere; cùm ſcytalas conſtruere poſsimus, ita vt ſe
midiameter tympani dati vná cum longitudine
ſcytalæ ad axis ſemidiametrum datam habeat pro­
portionem.
quod idem cochleæ contingere po
teſt, ſcilicet datum pondus data cochlea ſine ma
nubrio, vel ſcytala, data potentia mouere.
co­
gnita enim potentia, quæ pondus ſuper helices
moueat, poſſumus manubrium, ſiue ſcytalam ita

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index