Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1cum impetu venientes, per totam exteriorem ſibi vias
quaerunt, iſtorum ramentorum meatus ita ſitos in­
veniunt, ut, ad motum ſuum ſecundùm lineas rectas
continuandum, per illa eorum orificia, per quae priùs
egredi conſueverant, ingredi conentur, ipſas ibi oc­
currere perexiguis iſtis ramulorum extremitatibus,
quas inter meatuum ſpiras eminere, ac regreſſuris
particulis ſtriatis aſſurgere, ſuprà dictum eſt a; haſque
ramulorum extremitates initio quidem illis reſiſtere,
ſed ab ipſis ſaepe ſaepius impulſas, ſucceſſu temporis
omnes in contrariam partem flecti, aut etiam nonnul­
las frangi; cùmque poſtea iſti meatus, ramentorum
quibus inſunt ſitu mutato, alia ſua orificia particu­
lis ſtriatis obvertunt, has rurſus occurrere extremita­
tibus ramulorum in meatibus aſſurgentium, ipſaſque
paullatim in aliam partem inflectere & quòd ſaepius
atque diutius hoc iteratur, eò ramulorum iſtorum in
utramque partem inflexionem faciliorem evadere.
CXXXVIII.
Quomodo iſti meatus
apti reddantur, ad
particulas ſtriatas ab
utrâ vis parte venien­
tes, admittendas.
30
5
5
15

Et quidem ea ramenta, quae ſaepe hoc pacto per ex­
terioris terrae venas aſcendendo, modò in unam, modò
in aliam partem converſa fuere, ſive ſola ſimul collecta
ſint, ſive aliorum corporum meatibus impacta, glebam
ferri componunt.
Ea verò quae vel ſemper eundem ſi­
tum retinuerunt, vel cerè, ſi ut ad fodinas perveni­
rent, illum aliquoties mutare coacta ſuerint, ſaltem,
ibi poſtea, lapidis alteriuſve corporis meatibus firmi­
ter impacta, per multos annos immota remanſerunt,
faciunt magnetem.
Atque ita vix ulla eſt ferri gleba,
quae non aliquo modo ad magnetis naturam accedat,
&snullus omnino eſt magnes, in quo non aliquid ferri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index