Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
271 247
272 248
273 249
274 250
275 251
276 252
277 253
278 254
279 255
280 256
281 257
282 258
283 259
284 260
285 261
286 262
287 263
288 264
289
290 4
291
292
293 7
294 8
295 5
296 6
297 9
298 10
299 11
300 12
< >
page |< < (255) of 376 > >|
279255LIBER X. CAPUT XVIII. et exciduntur ſorniae, in quibus exciſionibus includuntur capitula cata-
pultarum, cuneisque diſtinentur, ne in contentionibus moveantur.
Tum
vero modioli aerei in ea capitula includuntur, et in eos cuneoli ferrei,
quos ε’πιχίδας Graeci vocant, collocantur.
Deinde anſae rudentum indun-
tur per foramina capitulorum, et in alteram partem trajiciuntur:
deinde
in ſuculas conjiciuntur, involvunturque vectibus, uti per eas extenti ru-
dentes, cum manibus ſunt tacti, aequalem in utroque ſonitus habeant re-
ſponſum.
Tune autem cuneis ad foramina concluduntur, ut non poſſint
ſe remittere.
Ita trajecti in alteram partem, eadem ratione, vectibus per
ſuculas extenduntur, donec aequaliter ſonent.
Ita cuneorum concluſioni-
bus ad ſonitum muſicis auditionibus catapultae temperantur.
CAPUT XIX.
De oppugnatorüs rebus.
De his rebus quae potui dixi: reſtat mihi de oppugnatoriis rebus, quem-
admodum machinationibus et duces victores, et civitates deſenfae eſſe poſ-
ſint.
Primum ad oppugnationes Aries ſic inventus memoratur eſſe. Car-
thaginienſes ad Gades oppugnandas caſtra poſuerunt:
cum autem caſtel-
lum ante cepiſſent, id demoliri ſunt conati:
poſteaquam non habuerunt
ad demolitionem ferramenta, ſumpſerunt tignum, idque manibus ſuſtinen-
tes, capiteque ejus ſummum murum continenter pulſantes, ſummos lapi-
dum ordines dejiciebant, et ita gradatim ex ordine totam communitionem
diſſipaverunt.
Poſtea quidam faber Tyrius, nomine Pephaſmenos, hac
ratione et inventione inductus, malo ſtatuto, ex eo alterum transverſum
nti trutinam ſuſpendit:
et in reducendo et impellendo vehementibus pla-
gis dejecit Gaditanorum murum.
Cetras autem Chalcedonius, de materia
primum baſim ſubjectis rotis fecit, ſupraque compegit arrectariis et jugis
varas:
et in his ſuſpendit arietem, coriisque bubulis texit, uti tutiores
eſſent, qui in ea machinatione ad pulſandum murum eſſent collocati.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index