Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
in mouendo mouetur, quod .ſ.
eſt mobile primum. atque hoc corporeum eſt, & diuiduum, & vſque
ad hanc metam demonſtrationem ſeptimi peruenire profitemur.
Cęterùm, cùm id reſoluatur
in aliud mouens, cuiuſmodi hoc ſit, perquiri dicimus in 8. Nanque oportebit hoc mouens eſſe
indiuiduum, quod item erit duplex, vel immobile per ſe, ſolumque.
per accidens mobile, vel immo­
bile vtroque modo, huiuſmodi autem erit id quod verè primum mouens eſt.
At ſiquis intimè
rerum naturam contempletur, optimè perſpiciet, tale mouens eſſe inanimali: quapropter ab Ari­
ſtotele dictum eſt, a ab animo incipere omnem motum: quandoquidem illud ſolum eſt quod à ſeipſo

planè mouetur; cùm in eo propter partium difformitatem pars mouens à mobili ſeparata ſit; ina­
nima verò diſtinguantur ab eo, quia cùm moueantur ab alio (nihil enim ſeipſum mouet primò, vt
hæc demonſtratio docet) externum aliquid poſcant; licet id fortaſſe lateat à quo mouentur.
b Inanimato enim eſt & primum corporeum, vnde alia mouentur, tum intra animal, tum extra, quod

aut cor eſt, aut illi pro portione reſpondet; eſt & id eiuſmodi, vt per ſe moueatur, hoc eſt, manen­
tibus aliis; alia verò non moueantur ſine ipſo, ſiue, dum ipſum mouetur, & per contactum, ſiue
per virtutem ab eo transfuſam.
Nam fieri poteſt nonnunquam, vt motu partis illius deficiente.
aut etiam cùm ablata fuerit, c aliquandiu reliquæ partes moueantur. Quo fit, vt tum Galenus,

tum Auerroës in eo lapſi ſint; ille, dum inſultat Ariſtoteli: hic, dum Galeno repugnat: ille dicens

cor non eſſe principium motus, eo quòd animal quoddam ambulat ſine corde; hic dum ironicè op­
ponit ſe arietem ſine capite vidiſſe currentem.
Nanque hic aliquid accipit, quod nullo modo fieri
poſsit.
Etenim animalia perfectiora non ſuſtinent tantam noxam, & quanuis adhuc viuerent mo­
ueri non poſſent; ex ceruice enim vincula pendent, actu diſtincta, quibus vniuerſæ partes corporis
colligantur, ſuſtinentur, & afferunt robur, quo maximè opus} eſt in motu, quibus diſſolutis, ne dum
robur habeat, quale requiritur in motu, ſed protinus concidat neceſſe eſt, ille non animaduertit
virtutem à principe membro communicatam diutius poſſe conſeruari, quamobrem etiam didici­
mus caput marinæ teſtudini abſciſſum non continuò mori, d ſed & videre, & ſi ante oculos ei ma­

nus obuerſetur, illos claudere, & paullò etiam propius, ſi manum admoueas, mordere.
Atque hoc
primum mouens corporeum in corpus & animam diſtribuitur: quandò animus eſt mouens, cor
autem mobile.
Sed enim quia talis forma quoquomodo pendet à materia, contingit, vt mouea­
tur ad motum eius in quo eſt, & per accidens; idcirco animus non eſt primùm mouens ſimplici­
ter, neque ob id cor eſt mobile penitus primum.
Itaque rerum ordo nos eò deducit, vt aliquid
tale ſimpliciter inueniamus quod ſit prorſus immobile cum per ſe, tum etiam per accidens: hoc

autem erit id à quo cęlum proximè mouetur.
Quare cęlum erit illud animal quod verè primùm
erit, & primùm mobile, & cùm ſit primùm, vnde reliqua corpora mouentur, id quod per ſe mo­
uetur, idcircò diuiditur in partem per ſe mouentem, & partem per ſe mobilem, atque illam quæ
per ſe mouet, eiuſmodi, vt ſit omnino, & omnibus modis immobilis; hæc verò vt talis eſſe poſsit,
ab omni materiæ concretione libera ponenda eſt, & vt per indiuiduam ſpeciem cum reipſa mobili
copuletur, & ita moueat, non quia mobili det quendam impulſum, quemadmodum ille qui agitat,
& voluit rotam, aut pilam: ſed quia cùm ſit præſens ipſi mobili, ſuiipſius imitandi cupidinem incu­
tiat, ſiue ea ſit naturalis, ſiue animalis, ſiue vtroque modo, dicetur alio loco.
Sic facilè apparet, vt
hæc demonſtratio non reſoluatur in primum mobile, & primum mouens ſimpliciter, ſed egeat
alterius quæ ſubuectitur 8. Phyſ. & vt hæc ſine illa prorſus ſit mutilata & manca: à primo enim quod
mouetur inter corpora, in quoque motu reperiuntur primum mobile ſimpliciter, & primùm mo­
uens.
quem nexum rerum, quia parum, aut nihil obſeruarunt eorum voluminum interpretes, imper­
fectum
progreſſum phyſicę auditionis effeciſſe mihi videntur.
Perſequitur ego Ariſtoteles 7. Phyſ.
corpora ipſa naturalia ſolùm, nec procedit vlterius, vt etiam in animante in quo peculiari quodam

beneficio partes ita connexæ ſunt, vt vna poſsit abſolutè moueri, & vbi moueatur, alias concitare,
cùm cęteroqui continua ſint, quorum motus eſt vnus, & ea pars prima, vnde omnis motus in ani­
mali deducitur in partem adhuc per ſe mobilem; atque alteram, quæ per ſe moueat, partiatur; nil
prætereà ſpectet demonſtratio præſens præter id, vt ex partibus corporis, & integrantibus conſtet.
de quibus communiter, vt corpora ſunt, & vt ex partibus integrantibus componuntur, oſtendatur
à ſeipſa non poſſe moueri primò, ſic vt totum à ſeiſpo toto moueatur, ſed ab aliquo moueri neceſ­
ſarium ſit, ſiue ab externo, ſiue interno principio, nihil refert.
Nanque in animante, ſi ad id deune­
nire oporteat, vnde motus exoritur, planum quòd erit vna quædam pars à qua toti corpori motus
impertiatur.
Quare non à ſeipſo primùm mouebitur animans. In cęteris corporibus quę conti­
nua ſunt, etiam motus naſcatur ab alio neceſſe eſt, quòd à toto mobili ſecretum ſit, ſiue vt pars in­
tegrans à reliquo corpore (tametſi id in animali ſolo contingere dicimus) ſiue extra mobile exi­
ſtat, quod erit generatim de inanimis poſteà peragendum.
Nam, ſi rectè inſpicias id quod infer­
tur ab Ariſtotele in complexione ſui ſyllogiſmi, nil aliud habetur, quàm quae non moueatur à ſeipſo
primò: huic verò non repugnat, vel à parte, vel ab alio quopiam moueri.
Satis enim eſt, vt ſit
loco diſcluſum id quod mouet, ab eo quod mouetur.
quòd ſic à ſeipſo primò non mouebitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index