Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (177) of 434 > >|
279177HOROLOG. OSCILLATOR.
PROPOSITIO XXIV.
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
CEntri oſcillationis rationem haberi non poſſe,
in pendulis inter Cycloides ſuſpenſis;
& quomo-
do hinc orta difficultas tollatur.
Si quis, ſubtili examine, contulerit ea quæ in ſuperiori-
bus, de pendulo inter cycloides ſuſpenſo, demonſtravimus,
cum his quæ ad centrum oſcillationis pertinent;
videbitur ei
deeſſe aliquid ad perfectam illam, quam præferimus, oſcil-
lationum æqualitatem.
Ac primo dubitabit, an, ad inveni-
endum circulum cycloidis genitorem, pendulilongitudo ac-
cipienda ſit à puncto ſuſpenſionis ad centrum gravitatis ap-
penſi plumbi, an vero ad centrum oſcillationis;
quod, abal-
tero illo, ſæpe ſenſibili intervallo diſtat, atque eo majore,
quo major fuerit ſphæra aut lens plumbea.
Quid enim, ſi
ſphæræ diameter quartam, aut tertiam partem, pendulilon-
gitudinis æquet?
Quod ſi ad centrum oſcillationis illam lon-
gitudinem accipiendam dicamus, non tamen expediet quo
pacto ea, quæ de centro oſcillationis oſtenſa ſunt, conve-
niant pendulo continue longitudinem ſuam immutanti, qua-
le illud quod inter cycloides movetur.
Poſſet enim videri, et-
iam centrum oſcillationis mutari, ad ſingulas diverſas longi-
tudines;
quod tamen hoc modo intelligendum non eſt. Res
ſane explicatu difficillima, ſi omnimodam ἀκ{ρί}βει{αν} ſecte-
mur.
Nam in demonſtratione temporum æqualium in cycloi-
de, mobile, per eam delatum, veluti punctum gravitate præ-
ditum conſideravimus.
Sed, ſi ad effectum ſpectemus, non
magni facienda eſt difficultas hæc;
cum ponderis, quo pen-
dulum conſtat, magnitudo in horologiis tanta non requiratur
(etſi quo majus eo melius) ut differentia centrorum gravita-
tis, &
oſcillationis, aliquid hic turbare poſſit. Quod ſi ta-
men effugere prorſus has tricas velimus, id ita conſequemur,
ſi ſphæram lentemve penduli, circa axem ſuum horizontalem,
mobilem efficiamus:
axis extrema utrinque, virgæ penduli
imæ, inſerendo:
quæ idcirco ut bifida hac parte ſit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index