Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 360 > >|
1& vulgaria principia: id R. P. reprehendit, quaſi ſit viris
eruditis, pijſque minus placiturum: verùm, ſalua modò maneat
pietas, nihil eſt, quod vetet philoſophari liberè, nullique Sectæ
addictum eſſe Displicet illi conſequenter dici inceſſum ani­
malis præ ſaltatione naturalem: ſed non apparet quid ſit in­
congruum, quatenus motus naturalis notio eſt, vt sponte, aut
ſine repugnantia fiat; violenti, vt præter naturam, ſeu cum
aliqua repugnantia.
Displicet & globi volutionem ſupræ
planum dici naturalem præ adactione eiuſdem per aërem: ſed
conſtat ſatis globum eſſe ſuapte natura comparatum, vt volua­
tur potiùs ſupra planum (quod niſi aliunde deficeret, euaderet
motus vt æquabilis, ſic perpetuus) quàm vt per aërem adiga­
tur (per quem aliunde inæquabiliter, & motu ſtatim finiendo
trans fertur.) Vt prætereatur eſſe hæc omnia Ariſtoteli conſona,
quem coryphæum eruditorum intelligit.
R.P. A p. 235, in 240.
ART. VIII. IX. X. Incredibilem fore
motus corporum decidentium ſegnitiem, ſi vt
incipit, ita pergeret; &, Non ſolùm acceleratio­
nem, ſed ipſum quoque initium motus eſſe à
principio externo.
Displicet rursus R. P. cenſeri caſum lapidis violentum
potiùs, quàm naturalem: nam quamuis accelerationem eſſe
violentam non deneget: ob deſcenſum tamen, ſeu ſimplicem
motum, cui illa ſuperuenit, contendit eſſe potius dicendum ca­
ſum lapidis naturalem.
Sed primum, quia quicquid in hoc caſus
motu ſenſibile eſt, ex acceleratione eſt, ac ne millies quidem
milleſima eius pars ad ſimplicem motum, deſcenſumve ſpectat:
conſtat, ſi à potiore parte denominatio facienda ſit, dicendum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index