moveatur in quo gravius erit, quam in alio in quo minus grave; citius vero in medio illo ascendat in quo levius fuerit, quam in alio in quo minus leve. </s>
<s id="id.1.1.7.02.15">Quare manifestum est, quod, si invenerimus in quibus mediis idem mobile gravius extiterit, inventa erunt media in quibus citius descendet; quod si, rursus, demonstremus, quantum idem mobile gravius sit in hoc medio quam in illo, erit, rursus, demonstratum, quanto citius in hoc quam in illo deorsum movebitur: et, converso modo de levi perscrutantes, cum invenerimus in quonam medio idem mobile levius erit, inventum erit medium in quo citius ascendet mobile; quod si comperiamus quanto in hoc, quam in illo medio, idem
<lb ed="Favaro" n="10"/>
mobile sit levius, erit iam compertum quanto citius in hoc, quam illo medio, ascendat </s>
<s id="id.1.1.7.02.16">Verum, ut haec omnia in quolibet particulari motu exactius depraehendi valeant, primum quidem de illis </s>