Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 316 > >|
1
Elementi definitio breuiſsimè illuſtratur.
Caput VI.
QVAERIMVS itaque; quid ſimplicia, grauia, &
leuia corpora ſint, quæ elementa vocantur: Niſi enim
res, de qua agitur, quibuſdam, veluti formulis, definien
do præſcribatur, numquam intelligi rectè poterit, quid nam il
lud ſit, quod in eam diſputationem, quam instituimus, cadit:
elementa ergo ea corpora ſunt, ex quibus fit aliquid, cui inſunt:
& in quæ alia omnia corpora diſſoluuntur, & ſunt indiuidua,
ſecundum speciem: id quod ex Ariſtotele accipimus libro quin
to diuinorum particula quarta, & libro tertio de cælo, & mun
do, particula trigeſimaprima: In qua definitione corpus est
loco generis: quoniam omne elementum est corpus, at non om­
ne corpus eſt elementum: cælum enim excipiendum eſt: quod,
quamquam eſt corpus, elementum tamen, aut non dici, aut aliæ
ratione, & longe diuerſa, elementum dici debet: cum ex eo
aut nihil fiat, aut alia ratione fiat: fructices, miner alia, bru­
ta, & homines, quamquam corpora ſunt, ab elementi tamen
definitione exploduntur: quod in ea corpora remeent, dum ſol­
uuntur, ex quibus concreta fuerunt; explodenda eſt etiam pri
uatio, quæ in re facta non remanet: & eam ob rem à mate­
ria differt, quæ vna cum elementis est pars rei factæ: vt vi­
dere est apud Aristotelem in calce libri primi Phyſicorum.
Verum quoniam elementa corpora ſunt vnius modi, ſui vnde­
quaque ſimilia; quæ homogenea dicuntur, non autem dissimi­
lium partium; quæ eterogenea nuncupantur, ea corpora in­
diuidua ſecundum ſpeciem appellantur: non enim in alia prio­
ra corpora diſſoluuntur, quæ ſint alterius rationis: vt caput

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index